Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (6,19-23)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra, ubi ærúgo et tínea demolítur, et ubi fures effódiunt et furántur; thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo, ubi neque ærúgo neque tínea demolítur, et ubi fures non effódiunt nec furántur; ubi enim est thesáurus tuus, ibi erit et cor tuum. Lucérna córporis est óculus. Si ergo fúerit óculus tuus simplex, totum corpus tuum lúcidum erit; si autem óculus tuus nequam fúerit, totum corpus tuum tenebrósum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene bræ sunt, ténebræ quantæ erunt!
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel