Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (6,7-15)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Orántes autem nolíte multum loqui sicut éthnici; putant enim quia in multilóquio suo exaudiántur. Nolíte ergo assimilári eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, ántequam petátis eum. Sic ergo vos orábitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum, advéniat regnum tuum, fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum supersubstantiálem da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne indúcas nos in tentatiónem, sed líbera nos a Malo. Si enim dimiséritis homínibus peccáta eórum, dimíttet et vobis Pater vester cæléstis; si autem non dimiséritis homínibus, nec Pater vester dimíttet peccáta vestra.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel