The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (8,28-34)
   
   In illo tempore: Cum venísset Iesus trans fretum in regiónem Gadarenórum, occurrérunt ei duo habéntes dæmónia, de monuméntis exeúntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transíre per viam illam. Et ecce clamavérunt dicéntes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venísti huc ante tempus tórquere nos?” Erat autem longe ab illis grex porcórum multórum pascens. Dǽmones autem rogábant eum dicéntes: “Si éicis nos, mitte nos in gregem porcórum.” Et ait illis: “Ite.” Et illi exeúntes abiérunt in porcos; et ecce ímpetu ábiit totus grex per præceps in mare, et mórtui sunt in aquis. Pastóres autem fugérunt et veniéntes in civitátem nuntiavérunt ómnia et de his, qui dæmónia habúerant. Et ecce tota cívitas éxiit óbviam Iésu, et viso eo rogábant, ut transíret a fínibus eórum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut