The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (8,5-17)
   
   In illo témpore: Cum introísset Iesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio rogans eum et dicens: “Dómine, puer meus iácet in domo paralýticus et male torquétur.” Et ait illi: “Ego véniam et curábo eum.” Et respóndens centúrio ait: “Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte, habens sub me mílites, et dico huic: ‘Váde’, et vadit; et álii: ‘Veni’, et venit; et servo meo: ‘Fac hoc’, et facit.” Áudiens autem Iésus, mirátus est et sequéntibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum invéni tantam fidem in Israel! Dico autem vobis quod multi ab oriénte et occidénte vénient et recúmbent cum Ábraham et Ísaac et Iácob in regno cælórum; fílii autem regni eiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium.” Et dixit Iésus centurióni: “Váde; sicut credidísti, fiat tibi.” Et sanátus est puer in hora illa. Et cum venísset Iésus in domum Petri, vidit socrum eíus iacéntem et febricitántem; et tétigit manum eíus, et dimísit eam febris; et surréxit et ministrábat ei. Véspere autem facto, obtulérunt ei multos dæmónia habéntes; et eiciébat spíritus verbo et omnes male habéntes curávit, ut adimplerétur, quod dictum est per Isaíam prophétam dicéntem: “Ipse infirmitátes nostras accépit et ægrotatiónes portávit.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut