Feria IV 30 Septembris 2026, Hebdomada XXVI per annum,
   Caput 65 - DE PRÆPOSITO MONASTERII (a)
   
   Sæpius quidem contigit ut per ordinationem præpositi scandala gravia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiæ inflati et æstimantes se secundos esse abbates, adsumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et præpositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. Hinc suscitantur invidiæ, rixæ, detractiones, æmulationes, dissensiones, exordinationes, ut dum contraria sibi abbas præpositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, et hii qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores.
   
   
   
   
   
   
   Saepius quidem eontingit, ut per ordinationem proepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati, qui aestimantes se secundos abbates esse, assumentes sibi tyrannidem, scandala niltriunt, dissensiones in congregatione faciunt
   
   
   ...et maxime in illis locis, ubi ab eodem sacerdote, vel ab eisdem abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur Quod quam sit absurdum facile ad vertitur, quia ;,ap ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis, exutum eum esse a potestate abbatis sui, quia ab ipsis est ordinatus a quibus et abbas
   
   
   
   
   Hinc suscitantur invidia ; rixae, detractiones, aemulationes dissensiones, exordinationes ; et dum contraria sibi invicem abbas praepositusque sentiunt et ipsorum necesse est sub hac dissensione animas periclitari ; et ii qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem Cujus periculi malum illos respicit in capite, qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores
   
   
   
   
   Ideoque nos proevidemus expedire, propter pacis caritatisque custodiam, in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui si potest fieri, per decanos ordinetur (ut antea disposuimus) omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit ut dum pluribus committitur, unus non superbiat
   
   
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut