Die 30 aprilis
 1. Sancti Pii papæ Quinti, qui, ex Ordine Prædicatórum ad Petri cáthedram evéctus, secúndum Concílii Tridentíni decréta, magna pietáte et apostólico vigóre divínum cultum, christiánam doctrínam necnon ecclesiásticam disciplínam instaurávit atque propagatiónem fídei promóvit. Die prima maii Romæ obdormívit in Dómino.
 
 2. Firmi in Picéno Itáliæ, sanctæ Sóphiæ, vírginis et mártyris.
 
 3. Item Romæ in cœmetério Prætextáti via Appia, sancti Quiríni, mártyris, qui, tribúnus, confessiónem fídei martyrio coronávit.
 
 4. Apud Sántonas in Aquitánia, sancti Eutrópii, primi huius civitátis epíscopi, qui a Románo Pontífice in Gálliam diréctus esse fertur.
 
 5. Aphrodísiæ in Cária, sanctórum Diodóri et Rhodopiáni, mártyrum, qui in persecutióne Diocletiáni imperatóris a concívibus lapidáti sunt.
 
 6. Eurœæ in Epíro, sancti Donáti, epíscopi, qui témpore Theodósii imperatóris exímia sanctitáte refúlsit.
 
 7. Nováriæ in Ligúria, sancti Lauréntii, presbyteri et mártyris, qui sacrum constrúxerat fontem, in quo párvulos, quos suscéperat erudiéndos, baptizábat, sed, cum quodam die magnam puerórum turbam ad Deum per lavácrum vitæ adduxísset, ab ímpiis una cum púeris baptizátis martyrio coronátus est.
 
 8. Fori Lívii in Æmília, sancti Mercuriális, epíscopi, qui sedem episcopálem in hac civitáte instituísse créditur.
 
 9. Neápoli in Campánia, sancti Pompónii, epíscopi, qui ecclésiam ad nomen Dei Genetrícis Maríæ intra urbem exstrúxit et sub Gothórum occupatióne plebem ipsi commíssam ab ariána hæresi deféndit.
 
 10 *. Romæ, beáti Petri Levítæ, qui, mónachus in C‹ælio, sancti Gregórii papæ Magni mandáto, Románæ Ecclésiæ patrimónium prudenter administrávit et, diáconus ordinátus, pontífici fidéliter servívit.
 
 11 *. Vivárii ad Rhódanum in Néustria, sancti Auguli, epíscopi, qui in civitáte primum nosocomíum condidísse et multos servos emancipásse créditur.
 
 12. Barkíngæ in Anglia, tránsitus sancti Earconwáldi, epíscopi, qui duo monastéria fundávit, álterum viris, cui ipse præfuit, álterum muliéribus, quod soror eius sancta Ethelbúrgis rexit.
 
 13. Córdubæ in Vandalícia Hispániæ província, sanctórum mártyrum Amatóris, presbyteri, Petri, mónachi, et Ludovíci, qui, Maurórum persecutióne furénte, eo quod Evangélium Christi palam prædicáre non intermíserant, sæve interémpti sunt.
 
 14 *. Verónæ in Venétia, sancti Gualfárdi, qui, ephippiárius e Germania oriúndus, post plúrimos annos in solitúdine a mónachis Sancti Salvatóris hac in civitáte recéptus est.
 
 15 *. Vernóne ad Séquanam in Gállia, sancti Adiutóris, qui, in bello captus, propter fidem cruciátus est et, in pátriam revérsus, in cella reclúsus pæniténtem vitam egit.
 
 16 *. Novi Castri ad Tinam flumen in Anglia, beáti Guliélmi Southerne, presbyteri et mártyris, qui, stúdiis in Lithuánia, Hispánia et Duáci peráctis, sacérdos ordinátus Angliam pétiit, quam ob rem sub lacóbo rege Primo atrócibus suspéndii supplíciis tráditus est.
 
 l7 *. Fori Semprónii in Picéno Itáliæ, beáti Benedícti de Urbíno, presbyteri ex Ordine Fratrum Minórum Capuccinórum, qui sócius fuit sancti Lauréntii de Brundúsio in prædicatióne apud hussítas et lutherános.
 
 18 *. In Quebéco Cánadæ província, beátæ Maríæ ab Incarnatióne Guyart Martin, quæ, materfamílias, post cóniugis mortem fílium puérulum soróris curis comrriísit et, Ursulinárum religiónem proféssa, eárum domum in Cánada constítuit, multa præclára agens.
 
 19. Chérii apud Augústam Taurinórum in Subalpínis, sancti Ioséphi Benedícti Cottolengo, presbyteri, qui, soli divínæ Providéntiæ auxílio confísus, domum apéruit, in quam páuperes, cuiúsvis géneris infírmos et derelíctos recípere stúduit.
 
 20. In vico fin Bái in Tunquíno, sancti Ioséphi Tuan, presbyteri ex Ordine Prædicatórum et mártyris, qui, delatióne comprehénsus quod ad matrem suam infírmam sacraménta ministrásset, cápite damnátus est sub imperatóre TQ Dúc.
 
 21 *. Paderbórnæ in Germánia, beátæ Paulínæ von Mallinckrodt, vírginis, fundatrícis Sorórum a Caritáte Christiána, cui in ánimo fuit púeros páuperes et cæcos erudíre atque ægrótis pauperibúsque auxílium ferre.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (1Cor15,13-14.16-17.20)
 Si resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccátis vestris. Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.