Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

%%
(c3) DE(h)us,(h) (,)in(h) ad(h)iu(h)tó(hi)ri(h)um(h) me(h)um(h) in(h)tén(h)de.(h) r/.(::) Dó(h)mi(h)ne,(h) (,) ad(h) ad(h)iu(h)ván(h)dum(h) me(h) fes(h)tí(h)na.(h) (:) Gló(h)ri(h)a(h) Pa(h)tri,(h) et(h) Fí(h)li(h)o,(h) (,) et(h) Spi(h)rí(h)tu(h)i(h) Sanc(h)to.(h) (:)
Si(h)cut(h) e(h)rat(h) in(h) prin(h)cí(h)pi(h)o,(h) et(h) nunc,(h) et(h)
sem(h)per,(h) (,) et(h) in(h) sǽ(h)cu(h)la(h) sæ(h)cu(h)ló(h)rum.(h)
Am(h)en.(h:) Al(h)le(hi)lú(h)ia.(h) (::)
   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde. r. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
   
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
annotation: 8c;
%%
(c4) QUAM(ji) bo(ji)nus(h) *() De(g)us(h) Is(i)ra(h)el.(g) (::)
E(j) u(j) o(h) u(j) a(k) e.(j) (::)
   Ant. 1. Quam bonus Deus Israel.
   Ant. 1.
Psalmus 72
Cur iustus vexetur
Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me (Mt 11,6).
I
   Quam bonus rectis est Deus, * Deus his, qui mundo sunt corde!
   
   Mei autem pæne moti sunt pedes, * pæne effúsi sunt gressus mei,
   
   quia zelávi super gloriántes, * pacem peccatórum videns.
   
   Quia non sunt eis impediménta, * sanus et pinguis est venter eórum.
   
   In labóre mortálium non sunt * et cum homínibus non flagellántur.
   
   Ídeo quasi torques est eis supérbia, * et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
   
   Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, * erúmpunt cogitatiónes cordis.
   
   Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, * iniquitátem ab excélso locúti sunt.
   
   Posuérunt in cælo os suum, * et lingua eórum transívit in terra.
   
   Ídeo in alto sedent, * et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
   
   Et dixérunt: “Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in Excélso?”
   
   Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo * multiplicavérunt divítias.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
annotation: ;
%%
(c4) a/. Quam(ji) bo(ji)nus(h) () De(g)us(h) Is(i)ra(h)el.(g)
(::)
   Ant. Quam bonus Deus Israel.
   Ant.
annotation: 2d;
%%
(f3) BE(f)ne(fc)dí(e)cam(f) Dó(h)mi(g)no(f) *(,) qui(e) mi(f)hi(g) trí(h)bu(g)it(fe) in(f)tel(h)lé(g)ctum.(f) (::)
E(h) u(h) o(h) u(g) a(ef) e.(f) (::)
   Ant. 2. Benedícam Dómino qui mihi tríbuit intelléctum.
   Ant. 2.
II
   Et dixi: “Ergo sine causa mundávi cor meum * et lavi in innocéntia manus meas;
   
   et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.”
   
   Si dixíssem: “Lóquar ut illi”, * ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
   
   Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; * labor erat in óculis meis,
   
   donec intrávi in sanctuárium Dei * et intelléxi novíssima eórum.
   
   Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, * deiecísti eos in ruínas.
   
   Quómodo facti sunt in desolatiónem! * Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
   
   Velut sómnium evigilántis, Dómine, * surgens imáginem ipsórum contémnes.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
annotation: ;
%%
(f3) a/. Be(f)ne(fc)dí(e)cam(f) Dó(h)mi(g)no(f) (,) qui(e) mi(f)hi(g) trí(h)bu(g)it(fe) in(f)tel(h)lé(g)ctum.(f)
(::)
   Ant. Benedícam Dómino qui mihi tríbuit intelléctum.
   Ant.
annotation: 8g;
%%
(c4) PÓ(g)ne(go)re(f) *() in(gh) De(h)o(ghg) spem(fh) me(h)am(ghg) bo(f)num(fg) est.(g) (::)
E(j) u(j) o(i) u(j) a(h) e.(g) (::)
   Ant. 3. Pónere in Deo spem meam bonum est.
   Ant. 3.
III
   Quia exacerbátum est cor meum, * et renes mei compúncti sunt;
   
   et ego insípiens factus sum et nescívi: * ut iuméntum factus sum apud te.
   
   Ego autem semper tecum; * tenuísti manum déxteram meam.
   
   In consílio tuo dedúces me * et póstea cum glória suscípies me.
   
   Quis enim mihi est in cælo? * Et tecum nihil vólui super terram.
   
   Defécit caro mea et cor meum; * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
   
   Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt; * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
   
   Mihi autem adhærére Deo bonum est, * pónere in Dómino Deo spem meam,
   
   ut annúntiem omnes operatiónes tuas * in portis fíliæ Sion.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
annotation: ;
%%
(c4) a/. Pó(g)ne(go)re(f) () in(gh) De(h)o(ghg) spem(fh) me(h)am(ghg) bo(f)num(fg) est.(g)
(::)
   Ant. Pónere in Deo spem meam bonum est.
   Ant.
   v. Cor meum et caro mea, allelúia. r. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
   
In primo nocturno, anno II
De Actibus Apostolórum 12, 24 - 13, 14a
   Verbum Dei crescébat et multiplicabátur. Bárnabas autem et Saulus revérsi sunt in Ierúsalem expléto ministério, assúmpto Ioánne, qui cognominátus est Marcus.
   
   Erant in ecclésia, quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres: Bárnabas et Símeon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánæn qui erat Heródis tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ministrántibus autem illis Dómino et ieiunántibus, dixit Spíritus Sanctus: «Separáte mihi Bárnabam et Saulum in opus ad quod vocávi eos.» Tunc ieiunántes et orántes imponentésque eis manus dimisérunt illos.
   
   Et ipsi quidem missi ab Spíritu Sancto devenérunt Seleucíam et inde navigavérunt Cyprum et, cum veníssent Salamína, prædicábant verbum Dei in synagógis Iudæórum; habébant autem et Ioánnem minístrum. Et cum perambulássent univérsam ínsulam usque Paphum, invenérunt quendam virum magum pseudoprophétam Iudum, cui nomen Bariésu, qui erat cum procónsule Sérgio Paulo, viro prudénte. Hic accítis Bárnaba et Saulo, quæsívit audíre verbum Dei; resistébat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretátur nomen eius, quærens avértere procónsulem a fide. Saulus autem, qui et Paulus, replétus Spíritu Sancto, íntuens in eum dixit: «O plene omni dolo et omni fallácia, fili Diáboli, inimíce omnis iustítiæ, non désines subvértere vias Dómini rectas? Et nunc ecce manus Dómini super te: et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus.» Et conféstim cécidit in eum calígo et ténebræ, et circúmiens quærébat qui eum manum darent. Tunc procónsul, cum vidísset factum, crédidit admírans super doctrínam Dómini.
   
   Et cum a Papho navigássent, qui erant cum Paulo venérunt Pergen Pamphýliæ; Ioánnes autem discédens ab eis revérsus est Hierosólymam. Illi vero pertranseúntes, a Perge venérunt Antiochíam Pisídiæ.
   
   r. In toto corde meo, allelúia, exquisívi te, allelúia; * Ne repéllas me a mandátis tuis, allelúia, allelúia. v. Vide humilitátem meam et éripe me, quia legem tuam non sum oblítus. * Ne repéllas me. v. Glória Patri. * Ne repéllas me.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Homilíis sancto Ioánni Chrysóstomo epíscopo attribútis (Hom. 2: PLS 4, 744)
   Vita innováta, corrécta ánima spíritu fervens, ab omni torpóre et prava cogitatióne separáta, semper cantat, ut modo cantávimus, cánticum novum. Novum cánticum non in lingua tantum constat, sed in incorrúpta vita. Cum enim immutátus homo in mélius fúerit, cantat cánticum novum: cum vero in vetustáte permánserit, cánticum novum in lingua habet, in corde non habet. Et ubi non est una lingua et una consciéntia, depraváta dícitur vita. Puritátem Deus numquam déspicit, simplicitátem a se non ábicit: de se cogitántem semper múnerat, sapiéntia replet, bonitáte dilátat, fama consérvat, ad se perdúcit. Hæc vita vere est dicénda vita, quæ mortem numquam invéniet, ad pœnam non accédet.
   
   Cantémus ergo cánticum novum, non lingua tantum, sed, ut dixi, sancta vita: Laus eius ab extrémis terræ. Ubi non prædicátur Christus, ubi non clamat véritas, ubi non salus cucúrrit, ubi non pópulus peculiáris ad eius Deum accéssit? Deus qui vóluit in omnem terram exíre sonum suum, et fácere præstoláre suos servos, uténtes præsénti vita et transitória.
   
   Scit enim Deus qui sunt eius: novit qui in illo confídunt, qui toto ardóre ad eum accédunt, qui in propósito persevérant, qui sanctitáti student, qui calcant delectatiónes et cupiditátes mundi, qui carnis afféctus cómprimunt, qui in ómnibus suggestiónibus manu cordis repúgnant, qui in viscéribus pietátis semper gravidántur: hi tales cultóres Dei sunt, prædicatóres apostolórum, imitatóres pedísequi beatitúdinis.
   
   r. Deus, cánticum novum cantábo tibi, allelúia; * In psaltério decem chordárum psallam tibi, allelúia, allelúia. v. Qui das salútem régibus, qui liberásti David servum tuum de gládio malígno. * In psaltério. v. Glória Patri. * In psaltério.
   
   
   Orémus.
   
   Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, * ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum.
   
%%
(c3) BE(e)ne(g)di(h)cá(i)mus(i) Dó(hi/ji/ig/ivHGFEfgf)mi(f)no.(e) r/.(::) De(eg!hwi)o(hi/ji/ig/ivHGFE) grá(fgf)ti(f)as.(e) (::)
   v. Benedicámus Dómino. r. Deo grátias.
   
Retour en haut