Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Ex more docti mystico servémus abstinéntiam, deno diérum círculo ducto quater notíssimo.
Lex et prophétæ prímitus hanc prætulérunt, póstmodum Christus sacrávit, ómnium rex atque factor témporum.
Utámur ergo párcius verbis, cibis et pótibus, somno, iocis et árctius perstémus in custódia.
Vitémus autem péssima quæ súbruunt mentes vagas, nullúmque demus cállido hosti locum tyránnidis.
Præsta, beáta Trínitas, concéde, simplex Unitas, ut fructuósa sint tuis hæc parcitátis múnera. Amen.
   Ant. 1. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17).
I
   Bénedic, ánima mea, Dómino. * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
   
   Maiestátem et decórem induísti, *amíctus lúmine sicut vestiménto.
   
   Exténdens cælum sicut velum, * qui éxstruis in aquis cenácula tua.
   
   Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum.
   
   Qui facis ángelos tuos spíritus * et minístros tuos ignem uréntem.
   
   Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
   
   Abyssus sicut vestiméntum opéruit eam, * super montes stabant aquæ.
   
   Ab increpatióne tua fúgiunt, * a voce tonítrui tui formídant.
   
   Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, * in locum, quem statuísti eis.
   
   Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram.
   
   Qui emíttis fontes in torréntes; * inter médium móntium pertransíbunt,
   
   potábunt omnes béstias agri, *exstínguent ónagri sitim suam.
   
   Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio ramórum dabunt voces.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
   Ant. 2.
II
   Rigas montes de cenáculis tuis, * de fructu óperum tuórum sátias terram.
   
   Prodúcis fenum iuméntis * et herbam servitúti hóminum,
   
   edúcens panem de terra * et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
   
   exhílarans fáciem in óleo, * panis autem cor hóminis confírmat.
   
   Saturabúntur ligna Dómini * et cedri Líbani, quas plantávit.
   
   Illic pásseres nidificábunt, * eródii domus in vértice eárum.
   
   Montes excélsi cervis, * petræ refúgium hyrácibus.
   
   Fecit lunam ad témpora signánda, * sol cognóvit occásum suum.
   
   Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
   
   cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant * et quærant a Deo escam sibi.
   
   Oritur sol, et congregántur, * et in cubílibus suis recúmbunt.
   
   Exit homo ad opus suum * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
   Ant. 3.
III
   Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra creatúra tua.
   
   Hoc mare magnum et spatiósum et latum: illic reptília, quorum non est númerus, * animália pusílla cum magnis;
   
   illic naves pertransíbunt, * Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo.
   
   Omnia a te exspéctant, * ut des illis escam in témpore suo.
   
   Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
   
   Averténte autem te fáciem, turbabúntur; áuferes spíritum eórum, et defícient * et in púlverem suum reverténtur.
   
   Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, * et renovábis fáciem terræ.
   
   Sit glória Dómini in sǽculum; * lætétur Dóminus in opéribus suis.
   
   Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant.
   
   Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo quámdiu sum.
   
   Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vere delectábor in Dómino.
   
   Defíciant peccatóres a terra et iníqui, ita ut non sint. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
   Cum emisísset phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthim, quæ vicína est, réputans ne forte pænitéret pópulum, si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum, sed circumdúxit per viam desérti, quæ est iuxta mare Rubrum. Et armáti ascendérunt fílii Israel de terra Ægýpti. Tulit quoque Móyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurásset fílios Israel dicens: " Visitábit vos Deus; efférte ossa mea hinc vobíscum. "
   
   Profectíque de Succoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis. Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam per diem in colúmna nubis et per noctem in colúmna ignis, ut dux esset itíneris utróque témpore. Numquam défuit colúmna nubis per diem nec colúmna ignis per noctem coram pópulo.
   
   Locútus est autem Dóminus ad Móysen dicens: " Lóquere fíliis Israel: Revérsi castrameténtur e regióne Phihahíroth, quæ est inter Mágdolum et mare contra Beélsephon; in conspéctu eius castra ponétis super mare. Dicturúsque est phárao super fíliis Israel: "Errant in terra, conclúsit eos desértum." Et indurábo cor eius, ac persequétur eos, et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius; sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus ". Fecerúntque ita.
   
   Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus; immutatúmque est cor pharaónis et servórum eius super pópulo, et dixérunt: " Quid hoc fécimus, ut dimitterémus Israel ne servírent nobis? " Iunxit ergo currum et omnem pópulum suum assúmpsit secum; tulítque sescéntos currus eléctos et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit et bellatóres in síngulis cúrribus. Induravítque Dóminus cor pharaónis regis Ægýpti, et persecútus est fílios Israel; at illi egréssi erant in manu excélsa. Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia præcedéntium, repperérunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaónis, équites et exércitus eius erant in Phihahíroth contra Beélsephon.
   
   r. Addúxi vos per desértum quadragínta annos, ego Dóminus; non sunt attríta vestiménta vestra. * Manna de cælo plui vobis, et oblíti estis me, dicit Dóminus. v. Pópule meus, quid feci aut quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. Quóniam ego edúxi vos de terra Ægýpti. * Manna. v. Glória Patri. * Manna.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Exodum (Hom. 5, 3: SC 321,156-158)
   Videámus quid dícitur ad Móysen, quæ via præcípitur eligénda. Tu fortásse credébas quia iter quod Deus osténdit, planum esset et molle, et nihil prorsus habéret difficultátis aut labóris. Ascénsio est et ascénsio tortuósa. Non enim proclíve iter est, quo ténditur ad virtútes; sed ascénditur et angúste ac difficúlter ascénditur. Audi étiam Dóminum in evangélio dicéntem quam arcta et angústa via est quæ ducit ad vitam.
   
   Vide ergo quantum cónsonat evangélium cum lege. In lege osténditur virtútis via ascénsio tortuósa. In evangéliis dícitur arcta et angústa via quæ ducit ad vitam. Nonne hæc apérte étiam cæci vidére possunt, quod legem et evangélia unus atque idem Spíritus scripsit? Est ergo iter quod incédunt ascénsio tortuósa, et ascénsio spéculæ vel habens spéculam. Ascénsio ad actus pértinet, spécula ad fidem.
   
   Osténdit ergo quia et in áctibus et in fide multa est difficúltas et multus labor. Multæ enim tentatiónes occúrrunt, multa offendícula, voléntibus ágere quæ Dei sunt. Tum deínde in fide multa invénies tortuósa, plúrimas quæstiónes, multas obiectiónes hæreticórum, multas contradictiónes infidélium. Hoc ergo iter agéndum est sequéntibus Deum. Sed est et turris in hoc itínere. Quæ est ista turris? Illa nimírum quam Dóminus in evangélio dicit: Quis vestrum volens turrim ædificáre, nonne prius sedébit et computábit sumptus, si habet unde perfíciat? Ista est ergo turris, sedes árdua et excélsa virtútum.
   
   Sed videns hæc phárao, audi quid dicit: Errant, inquit, isti. Apud pharaónem, qui Deum séquitur erráre dícitur, quia, ut díximus, sapiéntiæ iter tortuósum est, multos habens flexus, multas difficultátes, plúrimos anfráctus. Dénique cum confiteáris unum Deum, eadémque confessióne Patrem et Fílium et Spíritum Sanctum ásseras unum Deum, quam tortuósum, quam diffícile, quam inextricábile vidétur hoc esse infidélibus! Tum deínde cum dicis Dóminum maiestátis crucifíxum, et Fílium hóminis esse qui descéndit de cælo, quam tortuósa hæc vidéntur, et quam difficília! Qui audit, si non cum fide áudiat, dicit quia errant isti; sed tu fixus esto, nec dúbites de huiúsmodi fide, sciens quia Deus tibi osténdit hanc fídei viam.
   
   r. In ómnibus exhibeámus nos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, * Ut non vituperétur ministérium nostrum. v. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis; némini dantes ullam offensiónem, * Ut non vituperétur. v. Glória Patri. * Ut non vituperétur.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre præcepísti, verbo tuo intérius nos páscere dignéris, * ut, spiritáli purificáto intúitu, glóriæ tuæ lætémur aspéctu. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut