v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
 Ant. 1. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
 Ant. 1.
Psalmus 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I
 Deus, áuribus nostris audívimus; † patres nostri annuntiavérunt nobis * opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
 
 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, * afflixísti pópulos et dilatásti eos.
 
 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos;
 
 sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, * quóniam complacuísti in eis.
 
 Tu es rex meus et Deus meus, * qui mandas salútes Iacob.
 
 In te inimícos nostros proiécimus * et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.
 
 Non enim in arcu meo sperábo, * et gládius meus non salvábit me.
 
 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos * et odiéntes nos confudísti.
 
 In Deo gloriábimur tota die * et in nómine tuo confitébimur in sæculum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
 Ant.
 Ant. 2. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
 Ant. 2.
II
 Nunc autem reppulísti et confudísti nos * et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
 
 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, * et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
 
 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum * et in géntibus dispersísti nos.
 
 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, * nec dítior factus es in commutatióne eórum.
 
 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
 
 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, * commotiónem cápitis in pópulis.
 
 Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me,
 
 a voce exprobrántis et obloquéntis, * a fácie inimíci et ultóris.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
 Ant.
 Ant. 3. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
 Ant. 3.
III
 Hæc ómnia venérunt super nos,† nec oblíti sumus te; * et iníque non égimus in testaméntum tuum.
 
 Et non recéssit retro cor nostrum, * nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
 
 sed humiliásti nos in loco vúlpium * et operuísti nos umbra mortis.
 
 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri * et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
 
 nonne Deus requíret ista? * Ipse enim novit abscóndita cordis.
 
 Quóniam propter te mortificámur tota die, * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
 
 Evígila, quare obdórmis, Dómine? * Exsúrge et ne repéllas in finem.
 
 Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
 
 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, * conglutinátus est in terra venter noster.
 
 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos * et rédime nos propter misericórdiam tuam.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
 In diébus illis: Sedit Móyses ut iudicáret pópulum qui assistébat Móysi de mane usque ad vésperam. Quod cum vidísset socer eius, ómnia scílicet quæ agébat in pópulo, ait: " Quid est hoc quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam? " Cui respóndit Móyses: " Venit ad me pópulus quærens senténtiam Dei. Cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me ut iúdicem inter eos et osténdam præcépta Dei et leges eius. "
 
 At ille: " Non bonam, inquit, rem facis. Consuméris et tu et pópulus iste qui tecum est. Ultra vires tuas est negótium; solus illud non póteris sustinére. Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum: Esto tu pópulo in his quæ ad Deum pértinent, ut réferas causas ad Deum ostendásque pópulo præcépta et leges viámque per quam íngredi débeant et opus quod fácere débeant. Próvide autem de omni plebe viros strénuos et timéntes Deum, in quibus sit véritas et qui óderint avarítiam, et constítue ex eis tribúnos et centuriónes et quinquagenários et decános, qui iúdicent pópulum omni témpore. Quidquid autem maius fúerit, réferant ad te, et ipsi minóra tantúmmodo iúdicent; leviúsque sit tibi, partíto cum áliis ónere. Si hoc féceris, implébis impérium Dei et præcépta eius póteris sustentáre, et omnis hic pópulus revertétur ad loca sua cum pace. "
 
 Quibus audítis, Móyses fecit ómnia quæ ille suggésserat; et, eléctis viris strénuis de cuncto Israel, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos et centuriónes et quinquagenários et decános, qui iudicábant plebem omni témpore. Quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo iudicántes. Dimisítque sócerum suum, qui revérsus ábiit in terram suam.
 
 r. Vos qui transitúri estis Iordánem, ædificáte altáre Dómino de lapídibus quos ferrum non tétigit, et offérte super illud holocáusta et hóstias pacíficas * Deo vestro. v. Cumque intravéritis terram quam Dóminus datúrus est vobis, ædificáte ibi altáre Dómino * Deo. v. Glória Patri. * Deo.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita (N. 2)
 Dominus Iesus quem Pater sanctificávit et misit in mundum, unctiónis Spíritus qua unctus est, totum Corpus suum mýsticum párticeps reddit: in eo enim omnes fidéles sanctum et regále sacerdótium efficíuntur, spiritáles ófferunt hóstias Deo per Iesum Christum, et virtútes annúntiant eius qui de ténebris eos vocávit in admirábile lumen suum. Nullum ergo datur membrum quod in missióne totíus Córporis partem non hábeat, sed unumquódque sanctificáre debet Iesum in corde suo, et spíritu prophetíæ testimónium de Iesu réddere. Idem vero Dóminus, inter fidéles, ut in unum coaléscerent corpus, in quo ómnia membra non eúmdem actum habent, quosdam instítuit minístros, qui, in societáte fidélium, sacra Ordinis potestáte pollérent sacrifícium offeréndi et peccáta remitténdi, atque sacerdotáli offício públice pro homínibus nómine Christi fungeréntur.
 
 Itaque missis apóstolis sicut ipse missus erat a Patre, Christus, per ipsos apóstolos, consecratiónis missionísque suæ partícipes effécit eórum successóres, epíscopos, quorum munus ministérii, subordináto gradu, presbýteris tráditum est, ut in órdine presbyterátus constitúti, ad rite expléndam missiónem apostólicam a Christo concréditam, órdinis episcopális essent cooperatóres. Offícium presbyterórum, útpote órdini episcopáli coniúnctum, partícipat auctoritátem qua Christus ipse Corpus suum éxstruit, sanctíficat et regit. Quare sacerdótium presbyterórum initiatiónis christiánæ sacraménta quidem suppónit, peculiári tamen illo sacraménto confértur, quo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti, speciáli charáctere signántur et sic Christo sacerdóti configurántur, ita ut in persóna Christi Cápitis ágere váleant.
 
 Munus apostolórum cum pro sua parte partícipent, presbýteris grátia datur a Deo ut sint minístri Christi Iesu in géntibus, sacro Evangélii múnere fungéntes, ut fiat oblátio géntium accépta, sanctificáta in Spíritu Sancto. Per Evangélii enim apostólicum núntium convocátur et congregátur pópulus Dei, ita ut omnes ad hunc pópulum pertinéntes, sanctificáti cum sint Spíritu Sancto, seípsos ófferant hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem. Per presbyterórum autem ministérium sacrifícium spirituále fidélium consummátur in unióne cum sacrifício Christi, únici Mediatóris, quod per manus eórum, nómine totíus Ecclésiæ, in Eucharístia incruénte et sacramentáliter offértur, donec ipse Dóminus véniat. Ad hoc tendit atque in hoc consummátur presbyterórum ministérium.
 
 r. Tribulárer si nescírem misericórdias tuas, Dómine; tu dixísti: Nolo mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat, * Qui Chananæam et publicánum vocásti ad pæniténtiam. v. Et Petrum lacrimántem suscepísti, miséricors Dómine. * Qui Chananæam. v. Glória Patri. * Qui Chananæam.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum, † ut, Spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, * et in ópere efficáces. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.