Die 8 martii
 1. Sancti Ioánnis de Deo, religiósi, qui, génere lusitánus, post vitam periculórum plenam in milítia melióra exóptans, constánti caritáte egénis et infírmis óperam in nosocomío a se ædificáto prǽbuit et sibi sócios adscívit, qui póstea Ordinem Hospitalárium Sancti Ioánnis de Deo constituérunt. Hac die Granátæ in Hispánia ad ætérnam quiétem migrávit.
 
 2. Commemorátio sancti Póntii, qui Carthágìne diáconus fuit sancti Cypriáni, quem in exsílio ad óbitum usque comitátus est, de vita et passióne eius egrégium volúmen relínquens.
 
 3. Apud Antínoen in Ægýpto, sanctórum Apollónii et Philémonis, mártyrum.
 
 4 *. Comi in Ligúria, sancti Províni, epíscopi, qui, sancti Ambrósii fidélis discípulus, Ecclésiam ipsi commíssam ab ariána hǽresi servávit.
 
 5 *. In ínsula Cathénsi in Hibérnia, sancti Senáni, abbátis.
 
 6. Dumnóci in Anglia, sancti Felícis, epíscopi, qui, e Burgúndia oriúndus, Anglos orientáles sub potestáte Sigebérti regis evangelizávit.
 
 7. Nicomedíæ in Bithynia, sancti Theophilácti, epíscopi, qui, ob cultum sacrárum Imáginum exsílio afféctus, Stróbili in Cária defúnctus est.
 
 8 *. Apud Mórinos in Gállia, sancti Humfrídi, epíscopi Taruannénsis, qui, civitáte a Normánnis evérsa, indesinénter gregem suum congregáre et consolári curávit.
 
 9 *. Pápiæ in Langobárdia, sancti Litiphrídi, epíscopi.
 
 10 *. In óppido Tayne in Scótia, deposítio sancti Dutháci, epíscopi Rossénsis.
 
 11 *. Apud Stellam in Navárra, sancti Veremúndi, abbátis Hyrachénsis, qui, inde ab infántia mónachus, ob stúdium perfectiónis mónachos ipsi súbditos exémplo incitávit, ieiúniis et vigíliis déditus.
 
 12 *. Obazínæ apud Lemóvicum in Aquitánia, sancti Stéphani, primi abbátis monastérii huius loci, qui, Deum quærens, tria monastéria ab ipso cóndita Ordini Cisterciénsi coniúnxit.
 
 13 *. In monastério Androviénsi in Polónia, tránsitus beáti Vincéntii Kad1ubek, epíscopi Cracoviénsis, qui, múnere abdicáto, monásticam vitam illic proféssus est.
 
 14 *. In civitáte Getafe prope Matrítum in Hispánia, beáti Faustíni Míguez, religiósi ex Ordine Clericórum Regulárium Scholárum Piárum, qui, sacerdótio auctus, in rriunus docéndi totus se cóntulit, magnam ássequens magístri ac rerum natúræ períti opiniónem pastoráli vero navitáte sédulus, et Congregatiónem Filiárurn a Divína Pastóra fundávit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis ( Bar 5,5-7)
 Surge, Ierúsalem, et sta in excélso et circúmspice ad oriéntem et vide congregátos fílios tuos a solis ortu usque ad occásum verbo Sancti, gaudéntes in memória Dei. Exiérunt enim abs te pédites abdúcti ab inimícis; indúcet autem illos ad te portátos cum glória sicut thronum regni; constítuit enim Deus humiliáre omnem montem excélsum et rupes perénnes et conválles implére ad æqualitátem terræ, ut ingrediátur Israel in securitáte glóriæ Dei.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.