Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Dei fide, qua vívimus, qua spe perénni crédimus, per caritátis grátiam Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia ad passiónis hóstiam, crucis ferens suspéndia ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi, redemptióne líberi, ut éruat a sæculo quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 81-88
XI (Caph)
   Defécit in salutáre tuum ánima mea, * et in verbum tuum supersperávi.
   
   Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: «Quando consoláberis me?».
   
   Quia factus sum sicut uter in fumo; * iustificatiónes tuas non sum oblítus.
   
   Quot sunt dies servi tui? * Quando fácies de persequéntibus me iudícium?
   
   Fodérunt mihi fóveas supérbi, * qui non sunt secúndum legem tuam.
   
   Omnia præcépta tua véritas; * dolóse persecúti sunt me: ádiuva me.
   
   Paulo minus consummavérunt me in terra, * ego autem non derelíqui mandáta tua.
   
   Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, * et custódiam testimónia oris tui.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 60 (61)
Exsulis oratio
Oratio iusti æterna sperantis (S. Hilarius).
   Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, * inténde oratióni meæ.
   
   A fínibus terræ ad te clamávi, dum anxiarétur cor meum. * In petram inaccéssam mihi deduc me!
   
   Quia factus es spes mea, * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
   
   Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula, * prótegar in velaménto alárum tuárum,
   
   quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, * dedísti hereditátem timéntium nomen tuum.
   
   Dies super dies regis adícies, * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
   
   Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; * misericórdia et véritas servent eum.
   
   Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, * ut reddam vota mea de die in diem.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio
Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus).
   Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; * a timóre inimíci custódi ánimam meam.
   
   Prótege me a convéntu malignántium, * a multitúdine operántium iniquitátem.
   
   Qui exacuérunt ut gládium línguas suas, intendérunt sagíttas suas, venéfica verba * ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, * firmavérunt sibi consílium nequam.
   
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, * dixérunt: «Quis vidébit eos?».
   
   Excogitavérunt iníqua, perfecérunt excogitáta consília. * Interióra hóminis et cor eius abyssus.
   
   Et sagittávit illos Deus; súbito factæ sunt plagæ eórum, * et infirmávit eos língua eórum.
   
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, * et timébit omnis homo;
   
   et annuntiábunt ópera Dei * et facta eius intéllegent.
   
   Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, * et gloriabúntur omnes recti corde.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
   Ant.
Lectio brevis (Ap 3, 19-20)
   Ego, quos amo, árguo et castígo. Æmuláre ergo et pæniténtiam age. Ecce sto ad óstium et pulso. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, introíbo ad illum et cenábo cum illo et ipse mecum.
   
   v. Cor mundum crea in me, Deus. r. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui nos gloriósis remédiis in terris adhuc pósitos iam cæléstium rerum facis esse consórtes, tu, quǽsumus, in ista qua vívimus nos vita gubérna * ut ad illam, in qua ipse es, lucem perdúcas. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut