APERI, Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Maiestátis tuæ. Per Christum, Dóminum nostrum. r. Amen.
 
Psalmus invitatorius 94
Antiphona statim proponitur ac repetitur, iterumque resumitur post unamquam stropham.
 Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 
 r. Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 r.
 Veníte, exsultémus Dómino; iubilémus Deo salutári nostro. Præoccupémus fáciem eius in confessióne et in psalmis iubilémus ei.
 
 r. Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 r.
 Quóniam Deus magnus Dóminus et rex magnus super omnes deos. Quóniam non repéllet Dóminus plebem suam, quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
 
 ℟. Nólite obduráre corda vestra.
 ℟.
 Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illus, et arídam fundavérunt manus eius. Veníte, adorémus et procidámus ante Deum, plorémus coram Dómino qui fecit nos, quia ipse est Dóminus Deus noster, nos autem pópulus eius et oves páscuæ eius.
 
 Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 
 Hódie si vocem eius audieritus: "Nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt et vidérunt ópera mea.
 
 ℟. Nólite obduráre corda vestra.
 ℟.
 Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde. Isi vero non cognovérunt vias meas, quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam."
 
 r. Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 r.
 Glória Patri et Fílio, et Spirítui sancto. Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 ℟. Nólite obduráre corda vestra.
 ℟.
 r. Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 r.
Psalmus invitatorius 94
Quando psalmus 94 non cantatur, sed recitatur, adhibetur versio Novae Vulgatae, ut sequitur:
Antiphona statim proponitur ac repetitur, iterumque resumitur post unamquam stropham.
 Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 
 r. Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 r.
 Veníte, exsultémus Dómino; iubilémus Deo salutári nostro. Præoccupémus fáciem eius in confessióne et in psalmis iubilémus ei.
 
 r. Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 r.
 Quóniam Deus magnus Dóminus et rex magnus super omnes deos. Quia in manu eius sunt profúnda terræ, et altitúdines móntium ipsíus sunt. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formavérunt.
 
 ℟. Nólite obduráre corda vestra.
 ℟.
 Veníte, adorémus et procidámus et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.
 
 r. Hódie, si vocem Dómini audiéritis, * nólite obduráre corda vestra.
 r.
 Utinam hódie vocem eius audiátis: Nolíte obduráre corda vestra, sicut in Meriba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
 
 ℟. Nólite obduráre corda vestra.
 ℟.
 Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus, et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti. Et ipsi non cognovérunt vias meas; ídeo iurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam.