v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
 Ant. 1. Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
 Ant. 1.
Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David
Erexit cornu salutis nobis in domo David (Lc 1, 69).
IV
 Tu vero reppulísti et reiecísti, * irátus es contra christum tuum;
 
 evertísti testaméntum servi tui, * profanásti in terram diadéma eius.
 
 Destruxísti omnes muros eius, * posuísti munitiónes eius in ruínas.
 
 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, * factus est oppróbrium vicínis suis.
 
 Exaltásti déxteram depriméntium eum, * lætificásti omnes inimícos eius.
 
 Avertísti áciem gládii eius * et non es auxiliátus ei in bello.
 
 Finem posuísti splendóri eius * et sedem eius in terram collisísti.
 
 Minorásti dies iuventútis eius, * perfudísti eum confusióne.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
 Ant.
 Ant. 2. Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
 Ant. 2.
V
 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, * exardéscet sicut ignis ira tua?
 
 Memoráre, quam brevis mea substántia. * Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
 
 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, * éruet ánimam suam de manu ínferi?
 
 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, * sicut iurásti David in veritáte tua?
 
 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, * quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
 
 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, * quo exprobravérunt vestígia christi tui.
 
 Benedíctus Dóminus in ætérnum. * Fiat, fiat.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
 Ant.
 Ant. 3. Anni nostri sicut herba tránseunt; a sǽculo tu es, Deus.
 Ant. 3.
Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8).
 Dómine, refúgium factus es nobis * a generatióne in generatiónem.
 
 Priúsquam montes nasceréntur † aut gignerétur terra et orbis, * a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.
 
 Redúcis hóminem in púlverem; * et dixísti: «Revertímini, fílii hóminum».
 
 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, * et custódia in nocte.
 
 Auferes eos, sómnium erunt: * mane sicut herba succréscens,
 
 mane floret et crescit, * véspere décidit et aréscit.
 
 Quia defécimus in ira tua * et in furóre tuo turbáti sumus.
 
 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, * occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.
 
 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, * consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
 
 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni * aut in valéntibus octogínta anni,
 
 et maior pars eórum labor et dolor, * quóniam cito tránseunt, et avolámus.
 
 Quis novit potestátem iræ tuæ * et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
 
 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, * ut inducámus cor ad sapiéntiam.
 
 Convértere, Dómine, úsquequo? * Et deprecábilis esto super servos tuos.
 
 Reple nos mane misericórdia tua, * et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
 
 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, * pro annis, quibus vídimus mala.
 
 Appáreat servis tuis opus tuum * et decor tuus fíliis eórum.
 
 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, † et ópera mánuum nostrárum confírma super nos * et opus mánuum nostrárum confírma.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Anni nostri sicut herba tránseunt; a sǽculo tu es, Deus.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
 In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: " Ego iníbo pactum coram univérso pópulo tuo; mirabília fáciam, quæ numquam visa sunt super totam terram nec in ullis géntibus, ut cernat cunctus pópulus, in cuius es médio, opus Dómini terríbile quod factúrus sum tecum. Obsérva cuncta quæ hódie mando tibi: ego ipse eíciam ante fáciem tuam Amorræum et Chananæum et Hettæum, Pherezæum quoque et Hevæum et Iebusæum. Cave ne umquam cum habitatóribus terræ quam intráveris iungas amicítias quæ tibi sint in ruínam; sed aras eórum déstrue, confrínge lápides palósque succíde. "
 
 Noli adoráre deum aliénum: Dóminus Zelótes nomen eius, Deus est æmulátor. Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis et sacrificáverint eis, vocet te quíspiam et cómedas de immolátis. Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ cum diis suis, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos. Deos conflátiles non fácies tibi. "
 
 Sollemnitátem Azymórum custódies: septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore constitúto mensis Abib; mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto. Omne quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de óvibus meum erit. Primogénitum ásini rédimes ove, sin autem nec prétium pro eo déderis, franges cervícem eius. Primogénitum filiórum tuórum rédimes, nec apparébis in conspéctu meo vácuus. Sex diébus operáberis, die séptimo cessábis étiam aráre et métere. Sollemnitátem Hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ et sollemnitátem Colléctæ quando, redeúnte anni témpore, cuncta condúntur. Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Israel. Cum enim túlero gentes a fácie tua et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno. "
 
 r. Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Descénde in Ægýptum; dic pharaóni ut dimíttat pópulum meum. * Indurátum est cor pharaónis, non vult dimíttere pópulum meum, nisi in manu forti. v. Videns vidi afflictiónem pópuli mei qui est in Ægýpto; et gémitum eius audívi, et descéndi liberáre eos. * Indurátum est. v. Glória Patri. * Indurátum est.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátibus sancti Chromátii Aquileiénsis epíscopi in Evangélium Matthæi (Tract. 50, 1-2: CCL 9A, 445-446)
 Quómodo potest intráre in domum fortis et vasa eius dirípere, nisi prius alligáverit fortem, et tunc vasa eius dirípiet? Qui non est mecum contra me est. Fortem autem hic ipsum Sátanam príncipem dæmonum Christus osténdit, qui in domo mundi istíus captiváta hóminum córpora velut vasa própria possidébat. Captiváverat enim omne genus hóminum et univérsis per poténtiam peccáti more tyránnico dominabátur.
 
 Fortem ígitur dudum diábolum fuísse, ex his ipsis Dómini dictis agnóscimus, quibus et virtus diáboli et supérbia ac malítia eius sub exémplo allegóricæ comparatiónis osténsa est. De cuius supérbia étiam Isaías rétulit: Tu autem, inquit, dixísti: Ascéndam in altum et ponam super sídera cæli sedem meam et ero símilis Altíssimo. Ad hunc ergo fortem alligándum fórtior venit, id est Unigénitus Dei Fílius, ut ligáto forte nos omnes qui vasa vel spólia quondam diáboli fúimus de potestáte eius erúeret. Ad hunc fortem ligándum ut assúmpto córpore veníre Dóminus dignarétur, dudum iure David per Spíritum Sanctum precátus est dicens: Apprehénde arma et scutum et exsúrge in adiutórium mihi.
 
 Quæ arma Dóminum apprehéndere ad humáni géneris adiutórium vel ad destructiónem persequéntium Prophéta rogábat, nisi ut humánum corpus accíperet, per quod et hómini divínæ misericórdiæ suæ auxílium præbuit, et hostem diábolum persecutórem humáni géneris debellávit? Et mérito áddidit dicens: Qui non est mecum, contra me est; et qui non cólligit mecum, dispérgit, ut longe áliud suum opus, áliud esse diáboli demonstráret. Diábolus enim inimícus humáni salútis. Diáboli est dispérgere in perditiónem, Christi collígere in salútem. Unde maniféstum est non posse esse cum Dómino qui contra Dóminum est.
 
 r. In ieiúnio et fletu orábant sacerdótes, dicéntes: * Parce, Dómine, parce pópulo tuo, et ne des hereditátem tuam in perditiónem. v. Inter vestíbulum et altáre plorábant sacerdótes, dicéntes: * Parce. v. Glória Patri. * Parce.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter implorámus, † ut, quanto magis dies salutíferæ festivitátis accédit, * tanto devótius ad eius celebrándum proficiámus paschále mystérium. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.