Die 15 martii
 1. Párii in Hellespónto, sancti Menígni, fullónis, qui sub Décio imperatóre passus esse tráditur.
 
 2. Romæ, sancti Zacharíæ, papæ, qui, ímpetum cóntinens Langobardórum, Francis rectum índicans órdinem, ecclésias próvidens Germánis et cum Græcis prósequens societátem, Dei Ecclésiam summa vigilántia ac prudéntia gubernávit.
 
 3. Córdubæ in Vandalícia Hispániæ regióne, sanctæ Leocrítiæ, vírginis et mártyris, quæ, ex Maura família orta, occúlte fide Christi enítuit et, cum sancto Eulógio domi capta, quarta die post eius martyrium decolláta ad ætérnam glóriam transívit.
 
 4 *. Apud Burgum in Castélla Hispániæ regióne, sancti Sisebúti, abbátis Caradignénsis.
 
 5. Eboráci in Anglia, beáti Guliélmi Hart, presbyteri et mártyris, qui, in Collégio Anglórum Románo ordinátus, sub Elísabeth regína Prima, ex eo quod alíquibus persuasísset ut fidem cathólicam amplecteréntur, láqueo suspénsus est et exenterátus.
 
 6. Parísiis in Gállia, sanctæ Ludovícæ de Marillac, víduæ, quæ ad egénos sublevándos I nstitútum Puellárum a Caritáte exémplo formávit, óperam a sancto Vincéntio de Paul delineátam plene perfíciens.
 
 7. Vindóbonæ in Austria, sancti Cleméntis Maríæ Hofbauer, presbyteri e Congregatióne Sanctíssimi Redemptóris, qui fídei in longínquis regiónibus propagándæ et disciplínæ ecclesiásticæ reformándæ mire adlaborávit et, tarn ingénio quam virtútibus clarus, haud paucos sciéntiis artibúsque claros viros ímpulit, ut Ecclésiam adírent.
 
 8 *. Prerriísliæ in Polónia, beáti Ioánnis Adalbérti Balicki, presbyteri, qui múltiplex pro univérso pópulo Dei navávit ministérium, particulári sedulitáte ánimum inténdens ad Evangélium prædicándum et lapsis puéllis assidéndum.
 
 9 *. Viédmæ in Argentína, beáti Artémidis Zatti, religiósi e Societáte Sancti Francísci Salésii, qui zelo missionário emícuit et, in angústias Patagóniæ proféctus, totam vitam in valetudinário huius civitátis summa ánimi magnitúdine patiénter et humíliter necessitátibus egenórum subvénit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis ( Bar 5,5-7)
 Surge, Ierúsalem, et sta in excélso et circúmspice ad oriéntem et vide congregátos fílios tuos a solis ortu usque ad occásum verbo Sancti, gaudéntes in memória Dei. Exiérunt enim abs te pédites abdúcti ab inimícis; indúcet autem illos ad te portátos cum glória sicut thronum regni; constítuit enim Deus humiliáre omnem montem excélsum et rupes perénnes et conválles implére ad æqualitátem terræ, ut ingrediátur Israel in securitáte glóriæ Dei.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.