v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
 Ant. 1. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
 Ant. 1.
Psalmus 106
Pro liberatione gratiarum actio
Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Iesum Christum (Act 10,36).
I
 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eíus.
 
 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, * quos redémit de manu adversárii
 
 et de regiónibus congregávit eos, † a solis ortu et occásu, * ab aquilóne et mari.
 
 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, * viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
 
 Esuriéntes et sitiéntes, * ánima eórum in ipsis defécit.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
 
 Et dedúxit eos in viam rectam, * ut irent in civitátem habitatiónis.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
 
 quia satiávit ánimam sitiéntem * et ánimam esuriéntem replévit bonis.
 
 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, * vincti in mendicitáte et ferro,
 
 quia exacerbavérunt elóquia Dei * et consílium Altíssimi sprevérunt.
 
 Et humiliávit in labóribus cor eórum, * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
 
 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis * et víncula eórum dirúpit.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
 
 quia contrívit portas ǽreas * et vectes férreos confrégit.
 
 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ * et propter iniustítias suas afflícti sunt;
 
 omnem escam abomináta est ánima eórum, * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
 
 Misit verbum suum et sanávit eos * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
 
 et sacríficent sacrifícium laudis * et annúntient ópera eíus in exsultatióne.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
 Ant.
 Ant. 2. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
 Ant. 2.
II
 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis,
 
 ipsi vidérunt ópera Dómini * et mirabília eíus in profúndo.
 
 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, * et exaltáti sunt fluctus eíus.
 
 Ascéndunt usque ad cælos † et descéndunt usque ad abýssos; * ánima eórum in malis tabescébat.
 
 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
 
 Et státuit procéllam eíus in auram, * et tacuérunt fluctus eíus.
 
 Et lætáti sunt, quia siluérunt, * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
 
 et exáltent eum in ecclésia plebis * et in convéntu seniórum laudent eum.
 
 Pósuit flúmina in desértum * et éxitus aquárum in sitim,
 
 terram fructíferam in salsúginem * a malítia inhabitántium in ea.
 
 Pósuit desértum in stagna aquárum * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
 
 Et collocávit illic esuriéntes, * et constituérunt civitátem habitatiónis.
 
 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et fecérunt fructum in provéntum suum.
 
 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, * et iuménta eórum non minorávit.
 
 Et pauci facti sunt et vexáti sunt * a tribulatióne malórum et dolóre.
 
 Effúdit contemptiónem super príncipes * et erráre fecit eos in desérto ínvio.
 
 Et suscépit páuperem de inópia * et pósuit sicut oves famílias.
 
 Vidébunt recti et lætabúntur, * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
 
 Quis sápiens, et custódiet hæc * et intélleget misericórdias Dómini?.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
 Ant.
 Ant. 3. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
 Ant. 3.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
 In diébus illis: Fecit Móyses ómnia quæ præcéperat ei Dóminus: sic fecit. Igitur mense primo anni secúndi, prima die mensis collocátum est habitáculum. Erexítque Móyses illud et pósuit bases ac tábulas et vectes statuítque colúmnas et expándit tentórium super habitáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat Móysi. Sumpsit et pósuit testimónium in arca et, súbditis infra véctibus, pósuit propitiatórium désuper. Cumque intulísset arcam in habitáculum, appéndit ante eam velum, sicut iússerat Dóminus Móysi. Pósuit et mensam in tabernáculo convéntus ad plagam septentrionálem extra velum, ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
 
 Posuit et candelábrum in tabernáculo convéntus e regióne mensæ in parte austráli, locátis per órdinem lucérnis, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Pósuit et altáre áureum in tabernáculo convéntus coram propitiatório et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut iússerat Dóminus Móysi. Pósuit et velum in intróitu habitáculi et altáre holocáusti in vestíbulo habitáculi, tabernáculi convéntus, ófferens in eo holocáustum et sacrifícium, sicut Dóminus imperáverat Móysi.
 
 Et opéruit nubes tabernáculum convéntus, et glória Dómini implévit habitáculum. Nec póterat Móyses íngredi tabernáculum convéntus, quia habitávit nubes super illud, et glória Dómini replévit habitáculum. Si quando nubes de tabernáculo ascendébat, proficiscebántur fílii Israel in ómnibus statiónibus suis; si autem non ascendébat nubes, non proficiscebántur usque in diem quo levabátur. Nubes quippe Dómini incubábat per diem habitáculo et ignis in nocte, ante óculos univérsæ domus Israel per cunctas mansiónes suas.
 
 r. Móyses, fámulus Dómini, ieiunávit quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, * Ut legem Dómini mererétur accípere. v. Ascéndit Móyses in montem Sínai. * Ut legem. v. Glória Patri. * Ut legem.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Leónis papæ (Sermo 28, 1. 2: SC 49, 39-42)
 Si rationábile et quodámmodo religiósum vidétur per diem festum in vestítu nitidióre prodíre, et hábitu córporis hilaritátem mentis osténdere; si ipsam quoque oratiónis domum propensióre tunc cura et amplióre cultu, quantum póssumus, adornámus, nonne dignum est ut ánima christiána quæ verum vivúmque Dei templum est, spéciem suam prudénter exórnet, et redemptiónis suæ celebratúra sacraméntum, omni circumspectióne præcáveat ne ulla eam mácula iniquitátis offúscet, aut dúplicis cordis ruga dedécoret? Nam quid prodest honestátis formam præferens cultus extérior, si interióra hóminis aliquórum sórdeant contaminatióne vitiórum?
 
 Omnia ígitur quæ ánimi puritátem et spéculum mentis obnúbilant, abstergénda sédulo et quadam elimatióne reddénda sunt clarióra. Scrutétur quisque consciéntiam suam, seque ante se státuat próprii censúra iudícii. Vídeat, si in secréto cordis sui illam, quam Christus dat, ínvenit pacem, si desidérium spíritus nulla concupiscéntia carnis impúgnat; si humília non spernit, si alta non áppetit, si iníquo non delectátur lucro, si immoderáto rerum suárum non gaudet augménto, si dénique aliéna felicitáte non úritur, aut inimíci miséria non lætátur.
 
 Unde quia dum mortáli carne circúmdamur, non désinit nobis hostis antíquus láqueos peccáti ubíque præténdere, et tunc máxime advérsus Christi membra sævíre, quando ab eis sunt sacratióra celebránda mystéria, mérito doctrína Spíritus Sancti hac eruditióne ímbuit pópulum christiánum, ut ad paschále festum quadragínta diérum se continéntia præparáret. Cuius purificatiónis rátio iam nos ad observántiam suæ salubritátis invítat, et diligéntiam nobis propósitæ castigatiónis indícit. Quanto enim sánctius quisque hos dies inveniétur egísse, tanto probábitur Pascha Dómini religiósius honorásse.
 
 r. Qui cognóscis ómnium occúlta, a delícto meo munda me; * Tempus mihi concéde ut repænitens clamem: Peccávi, miserére mei, Deus. v. Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. * Tempus. v. Glória Patri. * Tempus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Observatiónis huius ánnua celebritáte lætántes, † quǽsumus, Dómine, ut, paschálibus sacraméntis inhæréntes, * plenis eórum efféctibus gaudeámus. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.