Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   
   Ant. 1. Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
   Ant. 1.
Psalmus 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I
   Deus, áuribus nostris audívimus; patres nostri annuntiavérunt nobis * opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
   
   Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, * afflixísti pópulos et dilatásti eos.
   
   Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos;
   
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, * quóniam complacuísti in eis.
   
   Tu es rex meus et Deus meus, * qui mandas salútes Iacob.
   
   In te inimícos nostros proiécimus * et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.
   
   Non enim in arcu meo sperábo, * et gládius meus non salvábit me.
   
   Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos * et odiéntes nos confudísti.
   
   In Deo gloriábimur tota die * et in nómine tuo confitébimur in sæculum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
   Ant.
   Ant. 2. Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
   Ant. 2.
II
   Nunc autem reppulísti et confudísti nos * et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
   
   Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, * et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
   
   Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum * et in géntibus dispersísti nos.
   
   Vendidísti pópulum tuum sine lucro, * nec dítior factus es in commutatióne eórum.
   
   Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
   
   Posuísti nos similitúdinem in géntibus, * commotiónem cápitis in pópulis.
   
   Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me,
   
   a voce exprobrántis et obloquéntis, * a fácie inimíci et ultóris.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
   Ant.
   Ant. 3. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
   Ant. 3.
III
   Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; * et iníque non égimus in testaméntum tuum.
   
   Et non recéssit retro cor nostrum, * nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
   
   sed humiliásti nos in loco vúlpium * et operuísti nos umbra mortis.
   
   Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri * et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
   
   nonne Deus requíret ista? * Ipse enim novit abscóndita cordis.
   
   Quóniam propter te mortificámur tota die, * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
   
   Evígila, quare obdórmis, Dómine? * Exsúrge et ne repéllas in finem.
   
   Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
   
   Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, * conglutinátus est in terra venter noster.
   
   Exsúrge, Dómine, ádiuva nos * et rédime nos propter misericórdiam tuam.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
   Ant.
In primo nocturno, utroque anno
De Epístula ad Hebræos
   Est fides sperandórum substántia, rerum arguméntum non apparéntium. In hac enim testimónium consecúti sunt senióres. Fide intellégimus aptáta esse s cula verbo Dei, ut ex invisibílibus visibília facta sint. Fide ampliórem hóstiam Abel quam Cain óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iustus, testimónium perhibénte munéribus eius Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur.
   
   Fide Enoch translátus est ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus; ante translatiónem enim testimónium accépit placuísse Deo. Sine fide autem impossíbile placére; crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est et inquiréntibus se remunerátor fit. Fide Nœ respónso accépto de his quæ adhuc non videbántur, revéritus aptávit arcam in salútem domus suæ; per quam damnávit mundum, et iustítiæ quæ secúndum fidem est, heres est institútus.
   
   Fide vocátus Abraham obœdívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hereditátem, et exívit nésciens quo iret. Fide peregrinátus est in terra promissiónis tamquam in aliéna in cásulis habitándo cum Isaac et Iacob, coherédibus promissiónis eiúsdem; exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem cuius ártifex et cónditor Deus. Fide - et ipsa Sara stérilis - virtútem in conceptiónem séminis accépit étiam præter tempus ætátis, quóniam fidélem crédidit esse qui promíserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emórtuo, tamquam sídera cæli in multitúdine et sicut aréna quæ est ad oram maris innumerábilis.
   
   Iuxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis promissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt supra terram; qui enim hæc dicunt, signíficant se pátriam inquírere. Et si quidem illíus meminíssent de qua exíerant, habébant útique tempus reverténdi; nunc autem meliórem áppetunt, id est cæléstem. Ideo non confúnditur Deus vocári Deus eórum, parávit enim illis civitátem.
   
   r. Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum eius, * Donec veníret Desidérium cóllium æternórum. v. Fiant in cápite Ioseph, et in vértice Nazaræi inter fratres suos, * Donec veníret. v. Glória Patri. * Donec veníret.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 51, 30: PL 38, 350-351)
   Sicut María sine carnáli concupiscéntia mater, sic Ioseph sine carnáli commixtióne pater. Nec eum proptérea separémus, quia défuit carnális concupiscéntia. Maior púritas confírmet paternitátem: ne ipsa sancta María nos reprehéndat. Illa enim nomen suum præpónere nóluit maríto suo, sed dixit: Pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Non ergo fáciant pervérsi murmuratóres, quod conjux casta non fecit. Numerémus ergo per Ioseph: quia sicut caste marítus, sic caste pater est.
   
   Nam si remóto illo illam constituámus, dicit ille et recte dicit: Quare me separástis? Quare non per me generatiónes vel ascéndunt vel descéndunt? An dícitur ei: Quia non tu genuísti ópere carnis tuæ? Sed respondébit: Numquid et illa ópere carnis suæ péperit? Quod Spíritus sanctus operátus est, utrísque operátus est.
   
   Cum esset, inquit, homo iustus. Iustus ergo vir, iusta fémina. Spíritus sanctus in ambórum iustítia requiéscens, ambóbus fílium dedit. Itaque ambóbus dicit ángelus ut púero nomen impónant; ubi paréntum declarátur auctóritas. Dícitur Maríæ: Ecce concípies fílium, et vocábis nomen eius Jesum; dícitur étiam ad Ioseph: Páriet autem fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Dícitur étiam: Et péperit ei fílium, ubi omníno pater non carne, sed caritáte firmátur. Sic ergo pater sícuti est. Cautíssime enim evangelístæ et prudentíssime per illum númerant.
   
   Quare Ioseph pater? Quia tanto fírmius pater, quanto cástius pater. Aliter quidem putabátur esse pater Dómini nostri Iesu Christi, scílicet sicut c teri patres carne generántes, non solo spirituáli afféctu líberos suscipiéntes. Nam dixit et Lucas: Qui putabátur esse fílius Ioseph. Non ergo de sémine Ioseph Dóminus, quamvis hoc putarétur: et tamen pietáti et caritáti Ioseph natus est de María Vírgine fílius, idémque Fílius Dei.
   
   r. Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, * Accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum. v. Et erat pater eius et mater mirántes super his quæ dicebántur de illo. * Accépit. v. Glória Patri. * Accépit.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, * Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut