Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
   Ant. 1.
Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat
Nunc anima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27).
   Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
   
   Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
   
   Et ánima mea turbáta est valde, * sed tu, Dómine, úsquequo?
   
   Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
   
   Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, * in inférno autem quis confitébitur tibi?
   
   Laborávi in gémitu meo, lavábam per síngulas noctes lectum meum; * lácrimis meis stratum meum rigábam.
   
   Turbátus est a mæróre óculus meus, * inveterávi inter omnes inimícos meos.
   
   Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
   
   Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
   
   Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; * convertántur et erubéscant valde velóciter.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
   Ant.
   Ant. 2. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
   Ant. 2.
Psalmus 9 A (9)
Gratiarum actio pro victoria
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
   Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, * narrábo ómnia mirabília tua.
   
   Lætábor et exsultábo in te, * psallam nómini tuo, Altíssime.
   
   Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, * infirmántur et péreunt a fácie tua.
   
   Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
   
   Increpásti gentes, perdidísti ímpium; * nomen eórum deléstiin ætérnum et in sǽculum sǽculi.
   
   Inimíci defecérunt, * solitúdines sempitérnæ factæ sunt;
   
   et civitátes destruxísti: * périit memória eórum cum ipsis.
   
   Dóminus autem in ætérnum sedébit, * parávit in iudícium thronum suum
   
   et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, * iudicábit pópulos in æquitáte.
   
   Et erit Dóminus refúgium opprésso, * refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
   
   Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
   Ant.
   Ant. 3. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
   Ant. 3.
II
   Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; * annuntiáte inter gentes stúdia eius.
   
   Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, * non est oblítus clamórem páuperum.
   
   Miserére mei, Dómine; vide afflictiónem meam de inimícis meis, * qui exáltas me de portis mortis,
   
   ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, * exsúltem in salutári tuo.
   
   Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; in láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
   
   Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
   
   Converténtur peccatóres in inférnum, * omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
   
   Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; * exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.
   
   Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
   
   Constítue, Dómine, terrórem super eos; * sciant gentes quóniam hómines sunt.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De Libro Númeri
   In diébus illis: Proféctus est pópulus de Aseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan. Ibi locútus est Dóminus ad Móysen dicens: " Mitte viros qui consíderent terram Chánaan quam datúrus sum fíliis Israel, síngulos de síngulis tríbubus ex princípibus. " Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros. Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan et dixit ad eos: " Ascéndite per Nageb. Cumque venéritis ad montes, consideráte terram, qualis sit, et pópulum qui habitátor est eius, utrum fortis sit an infírmus, si pauci número an plures; ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an murátæ; humus pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini et afférte nobis de frúctibus terræ. " Erat autem tempus quando iam prcoquæ uvæ vesci possunt.
   
   Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin usque Rohob in intróitu Emath. Ascenderúntque ad Nageb et venérunt in Hebron ubi erant Ahíman et Sésai et Thólmai fílii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tamim urbem Ægýpti cóndita est. Pergentésque usque ad Neheléscol abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt, qui appellátus est Neheléscol, eo quod botrum portássent inde fílii Israel.
   
   Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita, venérunt ad Móysen et Aaron et ad omnem cœtum filiórum Israel in desértum Pharan quod est in Cades. Locutíque eis et omni congregatióni ostendérunt fructus terræ et narravérunt dicéntes: " Venímus in terram ad quam misísti nos, quæ re vera fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest. Sed cultóres fortíssimos habet et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi; Amalec hábitat in Nageb, Hettæus et Iebusus et Amorræus in montánis, Chananæus vero morátur iuxta mare et circa fluénta Iordánis. " Inter hæc Chaleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: " Ascendámus et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam. "
   
   r. Deus meus es tu, ne discédas a me, * Quóniam tribulátio próxima est, et non est qui ádiuvet. v. Deus, Deus meus, réspice in me; quare me dereliquísti? Longe a salúte mea. * Quóniam. v. Glória Patri. * Quóniam.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi (Sermo 198, 1-2: CCL 104, 799-800)
   Dies sanctæ quadragésimæ, fratres caríssimi, si diligénter attendámus, vitam sæculi præséntis signíficant, sicut dies paschæ ætérnam beatitúdinem præfigúrant. Et quómodo in quadragésima quasi tristítiam habémus, ut in pascha legítimo órdine gaudeámus, sic et in hoc sæculo, quámdiu vívimus, pæniténtiam ágere debémus, ut in futúro possímus peccatórum indulgéntiam accípere et ad ætérnum gáudium perveníre .
   
   Et ut hæc obtinére possímus, si nos álio témpore impediménta mundi détinent obligándos, vel in diébus sanctæ quadragésimæ in lege Dómini, sicut scriptum est, die noctúque meditémur et ita cor nostrum divínæ legis dulcédine repleámus, ut in nobis nullum locum virtútibus vácuum, quem obtinére possint vítia, relinquámus. Sicut enim témpore méssium vel vindemiárum, fratres caríssimi, unde caro nostra possit sustentári, collígitur, ita in diébus quadragésimæ quasi spiritálium vindemiárum vel méssium témpore, unde ánima nostra in ætérnum possit vívere, congregétur, quia, sicut néglegens quisque témpore vindemiárum vel méssium nihil cólligens per totum anni spátium fame torquébitur, ita, qui in hoc témpore spiritále tríticum et cæléste mustum ieiunándo, legéndo, orándo, in hórreis ánimæ suæ providére et congregáre negléxerit, in ætérnum duríssimam sitim et crudélem inópiam sustinébit.
   
   Certíssime scitóte, fratres caríssimi, quia, qualis est caro, quæ post multos dies pércipit cibum, talis est ánima, quæ non assídue páscitur Dei verbo. Et quómodo caro per famen et inópiam ténuis et sicca velut quoddam simulácrum effícitur, ita et ánima, si verbi Dei cibo non páscitur, árida et inútilis et ad nullum opus bonum cóngrua invenítur. Consideráte, fratres caríssimi, si et hórreum et cánabam et cellárium annis síngulis præparámus, unde uno anno cibum hábeat caro nostra: putátis, quantum debémus recóndere, unde in ætérnum sustentétur ánima nostra?
   
   r. In te iactátus sum ex útero, de ventre matris meæ Deus meus es tu; ne discédas a me, * Quóniam tribulátio próxima est, et non est qui ádiuvet. v. Erue a frámea, Deus, ánimam meam, et de manu canis únicam meam. * Quóniam. v. Glória Patri. * Quóniam.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, per cuius ineffábilem grátiam omni benedictióne ditámur, præsta nobis ita in novitátem a vetustáte transíre, * ut regni cæléstis glóriæ præparémur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut