v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Ternis ter horis númerus nobis sacrátus pánditur, sanctóque Iesu nómine munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio Christi merétur grátiam; laus nostra vel devótio mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit et post tenébras lux redit; horror dehíscat críminum, splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
 Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 1-8
Meditatio verbi Domini in lege
Hæc est caritas Dei, ut mandata eius servemus (1 Io 5, 3).
I (Aleph)
 Beáti immaculáti in via, * qui ámbulant in lege Dómini.
 
 Beáti, qui servant testimónia eius, * in toto corde exquírunt eum.
 
 Non enim operáti sunt iniquitátem, * in viis eius ambulavérunt.
 
 Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis.
 
 Utinam dirigántur viæ meæ * ad custodiéndas iustificatiónes tuas!
 
 Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis.
 
 Confitébor tibi in directióne cordis, * in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.
 
 Iustificatiónes tuas custódiam, * non me derelínquas usquequáque.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 12 (13)
Lamentatio iusti Domino fidentis
Deus spei repleat vos omni gaudio (Rom 15, 13).
 Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Usquequo avértes fáciem tuam a me?
 
 Usquequo ponam consília in ánima mea, † dolórem in corde meo per diem? * Usquequo exaltábitur inimícus meus super me?
 
 Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus. * Illúmina óculos meos, ne quando obdórmiam in morte,
 
 ne quando dicat inimícus meus: † «Præválui advérsus eum!»; * neque exsúltent, qui tríbulant me, si motus fúero.
 
 Ego autem in misericórdia tua sperávi. † Exsultábit cor meum in salutári tuo, * cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 13 (14)
Impiorum stultitia
Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom 5, 20).
 Dixit insípiens in corde suo: «Non est Deus». † Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; * non est qui fáciat bonum.
 
 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vidéret si est intéllegens aut requírens Deum.
 
 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
 
 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
 
 Dóminum non invocavérunt, † illic trepidavérunt timóre, * quóniam Deus cum generatióne iusta est.
 
 Vos consílium ínopis confundétis, * Dóminus autem spes eius est.
 
 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? † Cum convérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, * exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
 Ant.
Lectio brevis (Is 58, 1-2a)
 Clama fórtiter, ne cesses; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quæ iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit.
 
 v. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus. r. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Da nobis, quǽsumus, Dómine, perseverántem in tua voluntáte famulátum, * ut in diébus nostris et mérito et número * pópulus tibi sérviens augeátur. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.