Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Agnóscat omne sǽculum venísse vitæ præmium; post hostis ásperi iugum appáruit redémptio.
Isaías quæ prǽcinit compléta sunt in Vírgine; annuntiávit Angelus, Sanctus replévit Spíritus.
María ventre cóncipit verbi fidélis sémine; quem totus orbis non capit, portant puéllæ víscera.
Adam vetus quod pólluit, Adam novus hoc ábluit; tumens quod ille déicit, humíllimus hic érigit.
Christo sit omnis glória, Dei Paréntis Fílio, quem Virgo felix cóncipit Sancti sub umbra Spíritus. Amen.
   Ant. 1. Egrediétur virga de radíce Iesse, et replébitur omnis terra glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei.
   Ant. 1.
Psalmus 112 (113)
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles (Lc 1, 52).
   Laudáte, púeri Dómini, * laudáte nomen Dómini.
   
   Sit nomen Dómini benedíctum * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
   
   A solis ortu usque ad occásum * laudábile nomen Dómini.
   
   Excélsus super omnes gentes Dóminus, * super cælos glória eius.
   
   Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat * et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram?
   
   Súscitans de terra ínopem, * de stércore érigens páuperem,
   
   ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
   
   Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Egrediétur virga de radíce Iesse, et replébitur omnis terra glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei.
   Ant.
   Ant. 2. Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum (T. P. Allelúia).
   Ant. 2.
Psalmus 147 (147B)
Instauratio Ierusalem
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni (Ap 21, 9).
   Lauda, Ierúsalem, Dóminum; * colláuda Deum tuum, Sion.
   
   Quóniam confortávit seras portárum tuárum, * benedíxit fíliis tuis in te.
   
   Qui ponit fines tuos pacem * et ádipe fruménti sátiat te.
   
   Qui emíttit elóquium suum terræ, * velóciter currit verbum eius.
   
   Qui dat nivem sicut lanam, * pruínam sicut cínerem spargit.
   
   Mittit crystállum suam sicut buccéllas; * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
   
   Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, * flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
   
   Qui annúntiat verbum suum Iacob, * iustítias et iudícia sua Israel.
   
   Non fecit táliter omni natióni, * et iudícia sua non manifestávit eis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum (T. P. Allelúia).
   Ant.
   Ant. 3. Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum (T.P. Allelúia)
   Ant. 3.
Canticum (Cf. 1 Tim 3, 16)
De mysterio et gloria Christi
Laudáte Dóminum, omnes gentes.
   Qui manifestátus est in carne, *
   
   iustificátus est in Spíritu.
   
   r. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
   
   Appáruit ángelis, *
   
   prædicátus est géntibus.
   
   r. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
   
   Créditus est in mundo, *
   
   assúmptus est in glória.
   
   r. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum (T.P. Allelúia)
   Ant.
Lectio brevis (1 Io 1, 1-2)
   Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ; et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis.
   
Responsorium breve
   r. Germinávit radix Iesse, * Orta est stella ex Iacob. Germinávit. v. Virgo péperit Salvatórem. * Orta est. Glória Patri. Germinávit.
   
   Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi (T. P. allelúia).
   Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
   Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
   
   et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
   
   quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
   
   quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
   
   et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
   
   Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
   
   depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
   
   esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
   
   Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
   
   sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi (T. P. allelúia).
   Ant.
Preces
   Ætérnum Patrem, qui hódie salútem nostram Maríæ per suum Angelum nuntiávit, fidéntibus ánimis exorémus:
   
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
   Qui Maríam Vírginem elegísti, ut fíeret mater Fílii tui,
miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, * ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut