Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
   Ant. 1.
Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).
   Dómine, non est exaltátum cor meum, * neque eláti sunt óculi mei,
   
   neque ambulávi in magnis, * neque in mirabílibus super me.
   
   Vere pacátam et quiétam * feci ánimam meam;
   
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, * sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
   
   Speret Israel in Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
   Ant.
   Ant. 2. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
   Ant. 2.
Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).
I
   Meménto, Dómine, David * et omnis mansuetúdinis eius,
   
   quia iurávit Dómino, * votum vovit Poténti Iacob:
   
   Non introíbo in tabernáculum domus meæ, * non ascéndam in lectum strati mei,
   
   non dabo somnum óculis meis * et palpebris meis dormitatiónem,
   
   donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Poténti Iacob.
   
   Ecce audívimus eam esse in Ephratha, * invénimus eam in campis Iaar.
   
   Ingrediámur in tabernáculum eius, * adorémus ad scabéllum pedum eius. -
   
   Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca fortitúdinis tuæ.
   
   Sacerdótes tui induántur iustítiam, * et sancti tui exsúltent.
   
   Propter David servum tuum * non avértas féáciem christi tui.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
   Ant.
   Ant. 3. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
   Ant. 3.
II
   Iurávit Dóminus David veritátem * et non recédet ab ea:
   
   «De fructu ventris tui * ponam super sedem tuam.
   
   Si custodíerint fílii tui testaméntum meum * et testimónia mea, quæ docébo eos,
   
   fílii eórum usque in sæculum * sedébunt super sedem tuam».
   
   Quóniam elégit Dóminus Sion, * desiderávit eam in habitatiónem sibi:
   
   «Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; * hic habitábo, quóniam desiderávi eam.
   
   Cibária eius benedícens benedícam, * páuperes eius saturábo pánibus.
   
   Sacerdótes eius índuam salutári, * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
   
   Illic germináre fáciam cornu David, * parábo lucérnam christo meo.
   
   Inimícos eius índuam confusióne, * super ipsum autem efflorébit diadéma eius».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De Libro Númeri
   In diébus illis: Cum vidísset Bálaam quod placéret Dómino, ut benedíceret Isrǽli, nequáquam ábiit, ut ante perréxerat, ut augúrium quæreret; sed dírigens contra desértum vultum suum et élevans óculos vidit Israel commorántem per tribus suas et, irruénte in se spíritu Dei, assúmpta parábola sua, ait: " Dixit Bálaam fílius Beor, dixit homo, cuius apértus est óculus, dixit audítor sermónum Dei, qui visiónem Omnipoténtis intúitus est, qui cadit, et sic aperiúntur óculi eius. Quam pulchra tabernácula tua, Iacob, et tentória tua, Israel! Ut valles dilatántur, ut horti iuxta flúvios irrígui, ut álœ quam plantávit Dóminus, quasi cedri prope aquas. "
   
   Fluet aqua de sítulis eius, et semen illíus erit in aquis multis. Extollétur super Agag rex eius, et elevábitur regnum illíus. Deus edúxit illum de Ægýpto, sicut córnua búbali est ei. Devorábit gentes, hostes suos, ossáque eórum confrínget et perforábit sagíttis. Accubans dormit ut leo, et quasi leæna, quis suscitáre illum audébit? Qui benedíxerit tibi, erit et ipse benedíctus; qui maledíxerit tibi, maledíctus erit! "
   
   Sumpta ígitur parábola sua, rursum ait: " Dixit Bálaam fílius Beor, dixit homo cuius apértus est óculus, dixit audítor sermónum Dei, qui novit doctrínam Altíssimi et visiónes Omnipoténtis videt, qui cadens apértos habet óculos. Vídeo eum, sed non modo; intúeor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consúrgit virga de Israel; et pércutit témpora Moab et vérticem ómnium filiórum Seth. Et erit Idumæa posséssio eius et heréditas eius Seir, inimícus eius; Israel vero fórtiter aget. De Iacob erit, qui dominétur et perdat relíquias civitátis. "
   
   r. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam; * Rédime me, Dómine. v. Eripe me, Dómine, ab hómine malo, a viro iníquo líbera me. * Rédime. v. Glória Patri. * Rédime.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus Eusébii Gallicáni, mónachi(Sermo extr. 5, 1-4: CCL 101B, 853-854)
   Hodie Dóminus noster in statéra crucis prétium nostræ salútis appéndit, et una morte univérsum mundum, sicut ómnium Cónditor, ita ómnium reparátor absólvit. Indubitánter enim credámus quod totum mundum redémit, qui plus dedit quam totus mundus valéret. Méritum enim redémptæ mercédis dígnitas insígnis prétii supergréssa est. Inter redémptum et rediméntem dispensátio fuit, compensátio non fuit. Qui ergo non habébat peccáta própria, digne delévit aliéna; solus hic pia víctima pro ómnibus cécidit, ut omnes leváret. Et quia débitum solus non hábuit, recte fenus misericórdiæ pro debitóribus erogávit. Suscépit mala nostra, ut tribúeret bona sua.
   
   Hinc intellegámus quantum hóminem dilígere dignátus sit ante culpam, quem sic díligit post ruínam. Agnósce, homo, quantum váleas et quantum débeas; et dum tantam redemptiónis tuæ pérspicis dignitátem, ipse tibi indícito peccándi pudórem. Ecce pro ímpio píetas flagellátur, pro stulto sapiéntia illúditur, pro mendáce véritas necátur, damnátur iustítia pro iníquo, misericórdia affícitur pro crudéli, pro mísero replétur sincéritas acéto, inebriátur felle dulcédo, addícitur innocéntia pro reo, móritur vita pro mórtuo.
   
   Expávit scelus hóminum natúra rerum, et quem creatúra rebéllis non agnóscit, eum mundi Dóminum tremens terra testátur, et cæli regem sol fúgiens confitétur. Chlámide coccínea indúitur; quia sánguine mártyrum suórum Ecclésiæ corpus ornátur. Coróna spínea cápiti eius impónitur; quia púnctio peccatórum nostrórum quorum remissióne Redemptóris glória strúitur, áridis tríbulis comparátur. Studeámus nunc e divérso, ut membrórum vita cápitis sit coróna. Quod vero sitíre se in cruce pósitus dicit, fidem incrédulæ gentis concupíscit: sed e contra acétum malítiæ pórrigunt; quia vinum sapiéntiæ quod a Deo accéperant, peccándo corrúperant.
   
   r. In próximo est tribulátio mea, Dómine, et non est qui ádiuvet, ut fódiant manus meas et pedes meos. * Líbera me de ore leónis, ut narrem nomen tuum frátribus meis. v. Deus, Deus meus, réspice in me; quare me dereliquísti? Longe a salúte mea. * Líbera. v. Glória Patri. * Líbera.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui, licet salútem hóminum semper operáris, nunc tamen pópulum tuum grátia abundantióre lætíficas, réspice propítius ad electiónem tuam, * ut piæ protectiónis auxílium et regenerándos múniat et renátos. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut