Die 30 martii
 1. Astæ Pompéiæ in Transpadána, sancti Secúndi, mártyris.
 
 2. Thessalonícæ in Macedónia, sancti Domníni, mártyris.
 
 3. Augustómagi in Gállia Lugdunénsi, sancti Réguli, epíscopi.
 
 4. Commemorátio sanctórum plurimórum mártyrum, qui Constantinópoli, témpore Constántii imperatóris, Macedónii epíscopi ariáni iussu, in exsílium depúlsi sunt ve1 inaudítis tormentórum genéribus cruciáti.
 
 5. In monte Sina, sancti Ioánnis, abbátis, qui præclárum volúmen “Scala paradísi” compósuit ad institutiónem monachórum, in quo iter spiritális proféctus instar ascensiónis per trigínta gradus ad Deum dispósuit, unde Clímacus cognominári méruit.
 
 6. Syracúsis in Sicília, sancti Zósimi, epíscopi, qui primum húmilis custos túmuli sanctæ Lúciæ, dein abbas monastérii huius loci fuit.
 
 7 *. Convéntriæ in Anglia, sanctæ Osbúrgæ, primæ huius loci monastérii abbatíssæ.
 
 8. Apud Aquínum in Látio, sancti Clínii, abbátis monastérii Sancti Petri de Silva.
 
 9. Aquilériæ in Castélla Hispaniæ regióne, sancti Petri de Vallisoléto Regalado, presbyteri ex Ordine Minórum, qui, humilitáte et pæniténtiæ rigóre conspícuus, duas fundávit cellas, ubi tantum duódecim fratres solitárii víverent.
 
 10 *. Vercéllis in Subalpínis, beáti Amadéi, ducis Sabáudiæ Noni, qui, diciónem gerens, pacem omnímodo fovit atque causas páuperum, viduárum et orphanórum contínuo ope et zelo sustínuit.
 
 11. In pago So-fiyong in Coréa, sanctórum mártyrum Antónii Daveluy, epíscopi, Petri Aumaître, Martíni Lucæ Huin, presbyterórum, Ioséphi Chang Chu-gi, Thomæ Son Cha-són et Lucæ Hwang Sók-tu, catechístæ, qui pro Christi fide cápite abscíssi sunt.
 
 12 *. Neápoli in Itália, beáti Ludovíci de Casáurea (Archángeli) Palmentieri, presbyteri ex Ordine Fratrum Minórum, qui, ardóre caritátis erga Christi páuperes compúlsus, binas instítuit Congregatiónes, scílicet Fratrum Caritátis et Sorórum Franciscanárum a Sancta Elísabeth.
 
 13. Augústæ Taurinórum item in Itália, sancti Leonárdi Murialdo, presbyteri, qui piam Societátem a Sancto loseph fundávit, ut párvuli derelícti christiánam fidein ac caritátem experiréntur.
 
 14. In pago Sancti luliáni territórii Guadalaiarénsis in México, sancti Iúlii Alvarez, presbyteri et mártyris, qui, persecutióne religiósa sæviénte, fidelitátem erga Christurri Dóminum eiúsque Ecclésiam sánguine effúso testátus est.
 
 15 *. Vindóbonæ in Austria, beátæ Maríæ Restitútæ (Hélenæ) Kafka, vírginis e Congregatióne Sorórum Franciscanárum a Caritáte christiána et mártyris, ex Morávia oriúndæ, quæ, nosócoma, bello furénte, ab hóstibus fídei comprehénsa cápite præcísa est.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 50, 5-7)
 Dóminus Deus apéruit mihi aurem; ego autem non rebellávi, retrórsum non ábii. Dorsum meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpatiónibus et sputis. Dóminus Deus auxiliátor meus; ídeo non sum confúsus, ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.