v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
 Ant. 1. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
 Ant. 1.
Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17).
I
 Bénedic, ánima mea, Dómino. * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
 
 Maiestátem et decórem induísti, *amíctus lúmine sicut vestiménto.
 
 Exténdens cælum sicut velum, * qui éxstruis in aquis cenácula tua.
 
 Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum.
 
 Qui facis ángelos tuos spíritus * et minístros tuos ignem uréntem.
 
 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
 
 Abyssus sicut vestiméntum opéruit eam, * super montes stabant aquæ.
 
 Ab increpatióne tua fúgiunt, * a voce tonítrui tui formídant.
 
 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, * in locum, quem statuísti eis.
 
 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram.
 
 Qui emíttis fontes in torréntes; * inter médium móntium pertransíbunt,
 
 potábunt omnes béstias agri, *exstínguent ónagri sitim suam.
 
 Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio ramórum dabunt voces.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
 Ant.
 Ant. 2. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
 Ant. 2.
II
 Rigas montes de cenáculis tuis, * de fructu óperum tuórum sátias terram.
 
 Prodúcis fenum iuméntis * et herbam servitúti hóminum,
 
 edúcens panem de terra * et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
 
 exhílarans fáciem in óleo, * panis autem cor hóminis confírmat.
 
 Saturabúntur ligna Dómini * et cedri Líbani, quas plantávit.
 
 Illic pásseres nidificábunt, * eródii domus in vértice eárum.
 
 Montes excélsi cervis, * petræ refúgium hyrácibus.
 
 Fecit lunam ad témpora signánda, * sol cognóvit occásum suum.
 
 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
 
 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant * et quærant a Deo escam sibi.
 
 Oritur sol, et congregántur, * et in cubílibus suis recúmbunt.
 
 Exit homo ad opus suum * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
 Ant.
 Ant. 3. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
 Ant. 3.
III
 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! † Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra creatúra tua.
 
 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: † illic reptília, quorum non est númerus, * animália pusílla cum magnis;
 
 illic naves pertransíbunt, * Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo.
 
 Omnia a te exspéctant, * ut des illis escam in témpore suo.
 
 Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
 
 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; † áuferes spíritum eórum, et defícient * et in púlverem suum reverténtur.
 
 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, * et renovábis fáciem terræ.
 
 Sit glória Dómini in sǽculum; * lætétur Dóminus in opéribus suis.
 
 Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant.
 
 Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo quámdiu sum.
 
 Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vere delectábor in Dómino.
 
 Defíciant peccatóres a terra †et iníqui, ita ut non sint. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Ieremíæ prophétæ
 Hæc dicit Dóminus: " Descénde in domum regis Iudæ et loquéris ibi verbum hoc et dices: Audi verbum Dómini, rex Iudæ qui sedes super sólium David, tu et servi tui et pópulus tuus qui ingredímini per portas istas. Hæc dicit Dóminus: Fácite iudícium et iustítiam et liberáte vi oppréssum de manu expoliántis et ádvenam et pupíllum et víduam nolíte afflígere, neque opprimátis iníque et sánguinem innocéntem ne effundátis in loco isto. Si enim faciéntes fecéritis verbum istud, ingrediéntur per portas domus huius reges, sedéntes de génere David super thronum eius et ascendéntes currus et equos, ipsi et servi et pópulus eórum. Quod si non audiéritis verba hæc, in memetípso iurávi, dicit Dóminus, quia in solitúdinem erit domus hæc. "
 
 Quia hæc dicit Dóminus super domum regis Iudæ: Gálaad tu mihi, caput Líbani, verúmtamen ponam te solitúdinem, urbes inhabitábiles, et sanctificábo super te interficiéntem virum et arma eius, et succídent eléctas cedros tuas et præcipitábunt in ignem. Et pertransíbunt gentes multæ per civitátem hanc, et dicet unusquísque próximo suo: "Quare fecit Dóminus sic civitáti huic grandi?" Et respondébunt: "Eo quod derelíquerint pactum Dómini Dei sui et adoráverint deos aliénos et servíerint eis". "
 
 Væ pastóribus qui dispérdunt et díssipant gregem páscuæ meæ, dicit Dóminus. Ideo hæc dicit Dóminus, Deus Israel, ad pastóres qui pascunt pópulum meum: Vos dissipástis gregem meum et eiecístis eos et non visitástis eos; ecce ego visitábo super vos malítiam óperum vestrórum, ait Dóminus. Et ego congregábo relíquias gregis mei de ómnibus terris ad quas eiécero eos, et convértam eos ad rura sua et crescent et multiplicabúntur. Et suscitábo super eos pastóres, et pascent eos; non formidábunt ultra et non pavébunt, et nullus quærétur ex número, dicit Dóminus. "
 
 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo David germen iustum; et regnábit rex et sápiens erit et fáciet iudícium et iustítiam in terra. In diébus illis salvábitur Iuda, et Israel habitábit confidénter; et hoc est nomen quod vocábunt eum: Dóminus iustítia nostra. Propter hoc ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicent ultra: "Vivit Dóminus, qui edúxit fílios Israel de terra Ægýpti" , sed: "Vivit Dóminus, qui edúxit et addúxit semen domus Israel de terra aquilónis et de cunctis terris!" ad quas eiéceram eos; et habitábunt in terra sua. "
 
 r. In die qua invocávi te, Dómine, dixísti: Noli timére. * Iudicásti causam meam, et liberásti me, Deus meus. v. Deus meus, éripe me de manu peccatóris, et de manu contra legem agéntis et iníqui. * Iudicásti. v. Glória Patri. * Iudicásti.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus Galtéro a Sancto Victóre presbýtero attribútis (Sermo 3, 1-2.4: CC CM 30, 250)
 Absit mihi gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est et ego mundo. Domínicæ passiónis sacraméntum magnum est et profúndum, quod sapiéntibus huius mundi visum est stultum. Sed hoc stultum Dei sapiéntius est homínibus quam hómines esse possint vel intellégere. Hoc enim est sacraméntum quod a sapiéntibus et prudéntibus huius sæculi est abscónditum, et revelátum est párvulis. Utinam simus et nos párvuli, non sapiéntia sed malítia, ut dignétur et nobis hoc sacraméntum reveláre et in ipsíus revelatióne possímus et nos cum Apóstolo gloriári et dícere: Absit mihi gloriári, nisi in cruce Dómini.
 
 Tria sunt propter quæ gloriándum est in cruce: remédium, exémplum, mystérium. Remédium vocámus ipsíus passiónis et mortis Christi méritum. Ipse enim Christus, immúnis ab omni peccáto, solus inter mórtuos liber, nil débuit morti, sed tamen propter nímiam caritátem qua diléxit nos, mortem sibi indébitam pro nobis mortis debitóribus Patri obœdiéndo sustínuit. Et sic multum méruit, et nobis méritum suum concéssit, ut pro eo nobis fíeret quod sibi si indigéret. Hoc méritum ádeo magnum quod súfficit ad salútem ómnium. Magnitúdo mériti ex magnitúdine dilectiónis ex qua fit solet pensári. Cum ígitur Christi cáritas sit imménsa, et mortis eius méritum est imménsum.
 
 Si omnes sancti, quotquot fuérunt ab inítio mundi et futúri sunt usque in finem sæculi, essent líberi ab omni peccáto et pro iustítia moreréntur, non tamen ómnium mors tantum mererétur quantum sola mors Salvatóris semel facta. Hunc incomparábilem salútis nostræ thesáurum Paulus contémplans ait: Absit mihi gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, id est: " Absit ut aliúnde iúdicem me dignum glória et salúte, nisi ex virtúte et efficácia, et mérito domínicæ passiónis. " In hoc enim remédio nobis única spes est, quia non est áliud nomen sub cælo in quo opórteat nos salvos fíeri. Hoc remédium párvulis et his qui non habent tempus operándi súfficit ad salútem.
 
 Sunt ígitur tria propter quæ gloriándum est in cruce: remédium pértinet ad fidem, exémplum ad operatiónem, mystérium ad dilectiónem. Hæc quidem tria: fides, operátio et diléctio, necessária ad salútem exigúntur. De fide dicit Paulus: Sine fide impossíbile est placére Deo; de opéribus Iacóbus scribit quia sine eis fides mórtua est; de caritáte dicit Apóstolus: Si tradídero corpus meum ita ut árdeam, caritátem autem non hábeam, nihil mihi prodest.
 
 r. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Ne avértas fáciem tuam a me; * Quóniam tríbulor exáudi me, Deus meus. v. Inténde ánimæ meæ et líbera eam; propter inimícos meos éripe me. * Quóniam tríbulor. v. Glória Patri. * Quóniam tríbulor.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti: † concéde propítius; ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta * et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.