v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
En acétum, fel, arúndo, sputa, clavi, láncea; mite corpus perforátur, sanguis, unda prófluit; terra, pontus, astra, mundus quo lavántur flúmine!
Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis! Nulla talem silva profert flore, fronde, gérmine. Dulce lignum, dulci clavo dulce pondus sústinens!
Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera, et rigor lentéscat ille quem dedit natívitas, ut supérni membra regis miti tendas stípite.
Sola digna tu fuísti ferre sæcli prétium, atque portum præparáre nauta mundo náufrago, quem sacer cruor perúnxit fusus Agni córpore.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
 Ant. 1. Ait Iesus: Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum.
 Ant. 1.
Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius
Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ (Ap 22, 17).
 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
 
 Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; * quando véniam et apparébo ante fáciem Dei?
 
 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, * dum dícitur mihi quotídie: «Ubi est Deus tuus?».
 
 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; † quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis * usque ad domum Dei,
 
 in voce exsultatiónis et confessiónis, * multitúdinis festa celebrántis.
 
 Quare tristis es, ánima mea, * et quare conturbáris in me?
 
 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, * salutáre vultus mei et Deus meus.
 
 In meípso ánima mea contristáta est; † proptérea memor ero tui * de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
 
 Abyssus abyssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; * omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt.
 
 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, † et nocte cánticum eius apud me est: * orátio ad Deum vitæ meæ.
 
 Dicam Deo: * «Suscéptor meus es.
 
 Quare oblítus es mei, et quare contristátus incédo, * dum afflígit me inimícus?».
 
 Dum confringúntur ossa mea, † exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, * dum dicunt mihi quotídie: «Ubi est Deus tuus?».
 
 Quare tristis es, ánima mea, * et quare conturbáris in me?
 
 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, * salutáre vultus mei et Deus meus.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ait Iesus: Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum.
 Ant.
 Ant. 2. Nunc iudícium est mundi, nunc princeps huius mundi eiciétur foras.
 Ant. 2.
Canticum (Sir 36, 1-7. 13-16)
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem
Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).
 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos * et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;
 
 et immítte timórem tuum super gentes, * quæ non exquisiérunt te,
 
 ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua.
 
 Alleva manum tuam super gentes aliénas, * ut vídeant poténtiam tuam.
 
 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis * sic in conspéctu nostro mágnificáberis in eis,
 
 ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, * quóniam non est Deus præter te, Dómine.
 
 Innova signa et ítera mirabília, * glorífica manum et firma bráchium dextrum.
 
 Cóngrega omnes tribus Iacob, * et hereditábis eos sicut ab inítio.
 
 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum, * et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
 
 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, * Ierúsalem, loco requiéi tuæ.
 
 Reple Sion maiestáte tua * et glória tua templum tuum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Nunc iudícium est mundi, nunc princeps huius mundi eiciétur foras.
 Ant.
 Ant. 3. Auctor fídei nostræ et consummátor Iesus sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera Dei sedet.
 Ant. 3.
Psalmus 18 (19) A
Laus Domini rerum conditoris
Visitabit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79).
 Cæli enárrant glóriam Dei, * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
 
 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
 
 Non sunt loquélæ neque sermónes, * quorum non intellegántur voces:
 
 in omnem terram exívit sonus eórum * et in fines orbis terræ verba eórum.
 
 Soli pósuit tabernáculum in eis, † et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, * exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
 
 A fínibus cælórum egréssio eius†et occúrsus eius usque ad fines eórum, * nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Auctor fídei nostræ et consummátor Iesus sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera Dei sedet.
 Ant.
Lectio brevis (Ier 11, 19-20)
 Ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília: «Cædámus lignum in vigóre eius et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius». Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda: vídeam ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.
 
Responsorium breve
 r. Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo. Redemísti. v. Ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne. * In sánguine tuo. Glória Patri. Redemísti.
 
 Ant. Pater iuste, mundus te non cognóvit; ego autem novi te, quia tu me misísti.
 Ant.
Canticum Evangelicum Lc 1, 68-79
De Messia eiusque præcursore
 Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
 
 et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,
 
 sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
 
 salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium, qui odérunt nos;
 
 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,
 
 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,
 
 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, * serviámus illi
 
 in sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
 
 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
 
 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius * in remissiónem peccatórum eórum,
 
 per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,
 
 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Pater iuste, mundus te non cognóvit; ego autem novi te, quia tu me misísti.
 Ant.
Preces
 Christum salvatórem, qui per mortem et resurrectiónem suam nos redémit,
implorémus:
implorémus:
 
Dómine, miserére nostri.
 Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
 
 — perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.
 
 Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
 
 — sana vúlnera nostra.
 
 Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
 
 — fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
 
 Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
 
 — nobis peccatóribus ignósce.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Da, quǽsumus, omnípotens Deus, † ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus, * intercedénte Unigéniti Fílii tui passióne, respirémus. Qui tecum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.