Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
   Ant. 1.
Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
I
   In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * in iustítia tua líbera me.
   
   Inclína ad me aurem tuam, * accélera, ut éruas me.
   
   Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias.
   
   Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu * et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
   
   Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, * quóniam tu es fortitúdo mea.
   
   In manus tuas comméndo spíritum meum; * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
   
   Odísti observántes vanitátes supervácuas, * ego autem in Dómino sperávi.
   
   Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, * quóniam respexísti humilitátem meam;
   
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, nec conclusísti me in mánibus inimíci; * statuísti in loco spatióso pedes meos.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
   Ant.
   Ant. 2. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
   Ant. 2.
II
   Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in mæróre óculus meus, * ánima mea et venter meus.
   
   Quóniam defécit in dolóre vita mea * et anni mei in gemítibus;
   
   infirmáta est in paupertáte virtus mea, * et ossa mea contabuérunt.
   
   Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde et timor notis meis: * qui vidébant me foras, fugiébant a me.
   
   Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; * factus sum tamquam vas pérditum.
   
   Quóniam audívi vituperatiónem multórum: * horror in circúitu;
   
   in eo dum convenírent simul advérsum me, * auférre ánimam meam consiliáti sunt.
   
   Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: «Deus meus es tu, * in mánibus tuis sortes meæ».
   
   Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me;
   
   illústra fáciem tuam super servum tuum, * salvum me fac in misericórdia tua.
   
   [Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te; * erubéscant ímpii et obmutéscant in inférno.
   
   Muta fiant lábia dolósa, quæ loquúntur advérsus iústum protérva * in supérbia et in abusióne.]
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
   Ant.
   Ant. 3. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
   Ant. 3.
III
   Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
   
   Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
   
   Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum;
   
   próteges eos in tabernáculo * a contradictióne linguárum.
   
   Benedíctus Dóminus, * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
   
   Ego autem dixi in trepidatióne mea: * «Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum».
   
   Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
   
   Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: fidéles consérvat Dóminus * et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
   
   Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Ieremíæ prophétæ
   In princípio regni Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ factum est verbum istud a Dómino dicens: " Hæc dicit Dóminus: Sta in átrio domus Dómini et loquéris ad omnes civitátes Iudæ de quibus véniunt, ut adórent in domo Dómini, univérsos sermónes quos ego mandávi tibi ut loquáris ad eos: noli subtráhere verbum, si forte áudiant et convertántur unusquísque a via sua mala, et pæníteat me mali quod cógito fácere eis propter malítiam óperum eórum. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea quam dedi vobis, ut audiátis sermónes servórum meórum prophetárum quos ego misi ad vos de nocte consúrgens et dírigens, et non audístis, dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictiónem cunctis géntibus terræ. "
   
   Et audiérunt sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus Ieremíam loquéntem verba hæc in domo Dómini. Cumque complésset Ieremías loquens ómnia quæ præcéperat ei Dóminus, ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus dicens: " Morte moriáris! Quare prophetásti in nómine Dómini dicens: "Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolábitur eo quod non sit habitátor"? "
   
   Et congregátus est omnis pópulus advérsus Ieremíam in domo Dómini. Et audiérunt príncipes Iudæ verba hæc et ascendérunt de domo regis in domum Dómini et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini Novæ. Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes et ad omnem pópulum dicéntes: " Iudícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris. " Et ait Ieremías ad omnes príncipes et ad univérsum pópulum dicens: " Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam et ad civitátem hanc ómnia verba quæ audístis. Nunc ergo bonas fácite vias vestras et ópera vestra et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pænitébit Dóminum mali quod locútus est advérsum vos. Ego autem ecce in mánibus vestris sum, fácite mihi quod bonum et rectum est in óculis vestris; verúmtamen scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam et habitatóres eius; in veritáte enim misit me Dóminus ad vos ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc. "
   
   r. Atténde, Dómine, ad me, et audi voces adversariórum meórum. * Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? v. Homo pacis meæ in quo sperábam ampliávit advérsum me supplantatiónem. * Numquid rédditur. v. Glória Patri. * Numquid rédditur.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo in Fer. 4 Hebd. Sanctæ, 10-11: EC 5, 63-64)
   Patet quia pássio hæc potentíssima est ad exhauriénda ómnium génera peccatórum. Sed quis scit si data est mihi? Mihi data est, quia álteri dari non pótuit. Numquid ángelo? Sed ille non éguit. Numquid diábolo? Sed ille non resúrgit. Dénique non in similitúdinem angelórum, absit autem ut in similitúdinem dæmonum, sed in similitúdinem hóminum factus et hábitu invéntus ut homo exinanívit enim semetípsum, formam servi accípiens. Fílius erat, et factus est tamquam servus. Nec solum formam servi accépit, ut subésset, sed étiam mali servi ut vapuláret, et servi peccáti, ut pœnam sólveret, cum culpam non habéret.
   
   In similitúdinem, inquit, hóminum, non hóminis, quia primus homo nec in carne peccáti, nec in similitúdine carnis peccáti creátus est. Christus autem in universáli hóminum miséria préssius et profúndius se immérsit, ne súbtilis ille diáboli óculus magnum hoc pietátis deprehénderet sacraméntum. Ideo hábitu, et omni hábitu, invéntus est ut homo, nec in eo, quantum ad natúræ débitum, signum áliquod singularitátis appáruit. Quia enim ita invéntus est, ídeo crucifíxus. Paucis autem revelávit seípsum, ut essent qui créderent; réliquis autem abscónditus est, quia si cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Ad hoc étiam illi singulári peccáto ignorántiam copulávit, ut sub áliqua iustítiæ umbra ignorántibus posset ignósci.
   
   Duo autem nobis in hereditátem relíquerat ille vetústus Adam qui fugit a fácie Dei, labórem vidélicet et dolórem: labórem in actióne, dolórem in passióne. Non hoc ipse audiérat in paradíso, quem accéperat ut operarétur et custodíret illum: operarétur delectabíliter, custodíret fidéliter, et sibi, et pósteris suis. Christus Dóminus labórem et dolórem considerávit, ut tráderet eos in manus suas, immo se magis in manus eórum, infíxus in limo profúndi, et intravérunt aquæ istæ usque ad ánimam eius. Vide, inquit ad Patrem, humilitátem meam et labórem meum, quia pauper sum ego et in labóribus a iuventúte mea. Laborávit sústinens, manus eius in labóribus serviérunt. De dolóre vide quid díxerit: O vos omnes qui transítis per viam, atténdite et vidéte si est dolor sicut dolor meus. Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit, vir dolórum, pauper et dolens, tentátus per ómnia absque peccáto. Et in vita passívam hábuit actiónem, et in morte passiónem actívam sustínuit, dum salútem operarétur in médio terræ.
   
   r. Contumélias et terróres passus sum ab eis qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum, * Dicéntes: Decipiámus eum et prævaleámus illi! Sed tu, Dómine, mecum es tamquam bellátor fortis. Cadent in oppróbrium sempitérnum. Et vídeam vindíctam in eis, quia tibi revelávi causam meam. v. Omnes inimíci mei advérsum me cogitábant mala mihi, verbum iníquuum mandavérunt advérsum me. * Dicéntes. v. Glória Patri. * Dicéntes.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus, * intercedénte Unigéniti Fílii tui passióne, respirémus. Qui tecum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut