Die 13 aprilis
 1. Sancti Martíni papæ Primi, mártyris, qui hǽresim monothelitárum in Synodo Lateranénsi damnávit, dein, iussu Constántis imperatóris Secúndi, ab exárcho Callíopa ímpetu facto in basilícam Lateranénsem, a sede sua abréptus est et Constantinópolim perdúctus, ubi in ergástulo artíssima custódia iácuit, tandem in Chersonésum relegátus, ubi, post círciter duos annos, tribulatiónum finem atque ætérnam corónam assecútus est.
 
 2. Pérgami in Asia, sanctórum mártyrum Carpi, Thyatirénsis epíscopi, Pápyli, diáconi, Agathonícæ, eiúsdem Pápyli soróris, aliorúmque multórum, qui pro beátis confessiónibus martyrio coronáti sunt.
 
 3. Ravénnæ in Flamínia, sancti Ursi, epíscopi, qui sedem episcopálem Classi in civitátem tránstulit, ecclésiam cathedrálem sub título sanctæ Anástasis die Páschatis dedicávit et eádem die alicúius anni insequéntis ipse ad glóriam resurrectiónis migrávit.
 
 4. Tarracóne in Hispánia, sancti Hermenegíldi, mártyris, qui, fílius Leovigíldi Visigothórum regis ariáni, a sancto Leándro epíscopo ad cathólicam fidem convérsus, cum descíscens ab império patris in cárcerem reclúsus esset quod ab ariáno epíscopo paschális festivitátis die COmmuniónem recípere noluísset, ipsíus patris iussu secúri percússus occúbuit.
 
 5 *. In monastério Sanctæ Maríæ de Capélla prope Vastum in pago Gálliæ Boloniénsi, beátæ Idæ, quæ, vídua Eustáchii cómitis Boloniénsis, liberalitáte in páuperes et zelo décoris Domus Dei enítuit.
 
 6 *. Menéviæ in Cámbria, sancti Carádoci, presbyteri et eremítæ, qui régiam relíquit aulam, ubi harpa canébat, cum canes vidit magis quam hómines illic amári, et a Teliávo abbáte Deo servíre dídicit.
 
 7 *. In monastério Cisterciénsi Vallis Rostrum in Brabántia, beátæ Idæ, vírginis, quæ multa a patre passa est, ántequam vitam religiósam ingrederétur, et vitæ austeritáte Christum patiéntem in córpore suo imitáta est.
 
 8 *. In monastério Fontis Avellánæ in Umbria, beáti Albertíni, eremítæ et prióris cœtus eremitárum, qui solitúdinem honóribus antepósuit et civitátes inter se inimicítias geréntes conciliáre stúduit.
 
 9 *. Tiférni Tiberíni in Umbria, beátæ Margarítæ, vírginis e Soróribus de Pæniténtia Sancti Domínici, quæ, cæca nata, defórmis et abiécta, nómini Iesu tamen semper corde confísa est.
 
 10 *. Roffæ in Anglia, beatórum Francísci Dickenson et Milónis Gerard, presbyterórum et mártyrum, qui a Collégio Anglórum Reménsi in pátriam revérsi, ut ministérium sacerdotálem clandestíne ibídem profiteréntur, simul sub Elísabeth regína Prima láqueo suspénsi sunt aliísque atrócibus cruciátibus affécti.
 
 11 *. Eboráci item in Anglia, beatórum Ioánnis Lockwood et Eduárdi Catherick, presbyterórum et mártyrum sub Cárolo rege Primo, quorum prior, octogínta septem annos natus et iam bis cápitis senténtiæ propter sacerdótium elápsus, sócium iuniórem et conflictátum ad patíbulum præcédere vóluit, ut eum ad gloriósum rriartyrium incitáret.
 
 12 *. In Henóseos ínsula iri Océano Indico, beáti Scubiliónis (Ioánnis Bernárdi) Rousseau, religiósi ex Institúto Fratrum Scholárum Christianárum, qui indefésse púeros erudívit et paupéribus adiutórium servísque spem præbuit.
 
 13. In pago Totoclan diciónis Guadalaiarénsis in México, sancti Sabæ Reyes, presbyteri et mártyris, qui pro Christo Sacerdóte et universórum Rege in persecutióne mexicána occúbuit.
 
 
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (1Cor15,13-14.16-17.20)
 Si resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccátis vestris. Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.