v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
pro papa:
Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
pro episcopo:
Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
pro presbytero:
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
 Ant. 1. Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
 Ant. 1.
Psalmus 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I
 Deus, áuribus nostris audívimus; † patres nostri annuntiavérunt nobis * opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
 
 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, * afflixísti pópulos et dilatásti eos.
 
 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos;
 
 sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, * quóniam complacuísti in eis.
 
 Tu es rex meus et Deus meus, * qui mandas salútes Iacob.
 
 In te inimícos nostros proiécimus * et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.
 
 Non enim in arcu meo sperábo, * et gládius meus non salvábit me.
 
 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos * et odiéntes nos confudísti.
 
 In Deo gloriábimur tota die * et in nómine tuo confitébimur in sæculum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
 Ant.
 Ant. 2. Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
 Ant. 2.
II
 Nunc autem reppulísti et confudísti nos * et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
 
 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, * et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
 
 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum * et in géntibus dispersísti nos.
 
 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, * nec dítior factus es in commutatióne eórum.
 
 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
 
 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, * commotiónem cápitis in pópulis.
 
 Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me,
 
 a voce exprobrántis et obloquéntis, * a fácie inimíci et ultóris.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
 Ant.
 Ant. 3. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
 Ant. 3.
III
 Hæc ómnia venérunt super nos,† nec oblíti sumus te; * et iníque non égimus in testaméntum tuum.
 
 Et non recéssit retro cor nostrum, * nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
 
 sed humiliásti nos in loco vúlpium * et operuísti nos umbra mortis.
 
 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri * et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
 
 nonne Deus requíret ista? * Ipse enim novit abscóndita cordis.
 
 Quóniam propter te mortificámur tota die, * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
 
 Evígila, quare obdórmis, Dómine? * Exsúrge et ne repéllas in finem.
 
 Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
 
 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, * conglutinátus est in terra venter noster.
 
 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos * et rédime nos propter misericórdiam tuam.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
 Ant.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 14, 8 - 15, 4
 Quidam vir in Lystris infírmus pédibus sedébat, claudus ex útero matris suæ, qui numquam ambuláverat. Hic audívit Paulum loquéntem; qui intúitus eum et videns quia habéret fidem ut salvus fíeret, dixit magna voce: «Surge super pedes tuos rectus!» Et exsilívit et ambulábat. Turbæ autem cum vidíssent, quod fécerat Paulus, levavérunt vocem suam lycaónice dicéntes: «Dii símiles facti homínibus descendérunt ad nos!» Et vocábant Bárnabam Iovem, Paulum vero Mercúrium, quóniam ipse erat dux verbi.
 
 Sacérdos quoque templi Iovis quod erat ante civitátem, tauros et corónas ad iánuas áfferens cum pópulis, volébat sacrificáre. Quod ubi audiérunt apóstoli Bárnabas et Paulus, conscíssis túnicis suis, exsiliérunt in turbam clamántes et dicéntes: «Viri, quid hæc fácitis? Et nos mortáles sumus símiles vobis hómines, evangelizántes vobis ab his vanis convérti ad Deum vivum qui fecit cælum et terram et mare et ómnia quæ in eis sunt. Qui in prætéritis generatiónibus permísit omnes gentes ambuláre in viis suis; et quidem non sine testimónio semetípsum réliquit benefáciens, de cælo dans vobis plúvias et témpora fructífera, implens cibo et lætítia corda vestra.» Et hæc dicéntes vix sedavérunt turbas, ne sibi immolárent. Supervenérunt autem ab Antiochía et Icónio Iudæi et persuásis turbis lapidantésque Paulum trahébant extra civitátem æstimántes eum mórtuum esse. Circumdántibus autem eum discípulis, surgens intrávit civitátem. Et póstera die proféctus est cum Bárnaba in Derben.
 
 Cum Bárnabas et Paulus evangelizássent civitáti Derben et docuíssent multos, revérsi sunt Lystram et Icónium et Antiochíam confirmántes ánimas discipulórum, exhortántes, ut permanérent in fide, et quóniam per multas tribulatiónes opórtet nos intráre in regnum Dei. Et cum ordinássent illis per síngulas ecclésias presbýteros et orássent cum ieiunatiónibus, commendavérunt eos Dómino in quem credíderant.
 
 Transeuntésque Pisídiam venérunt Pamphýliam, et loquéntes in Perge verbum descendérunt in Attáliam. Et inde navigavérunt Antiochíam, unde erant tráditi grátiæ Dei in opus quod complevérunt. Cum autem veníssent et congregássent ecclésiam, rettulérunt quanta fecísset Deus cum illis et quia aperuísset géntibus óstium fídei.
 
 Moráti sunt autem tempus non módicum cum discípulis. Et quidam descendéntes de Iuda docébant fratres: «Nisi circumcidámini secúndum morem Móysis, non potéstis salvi fíeri.» Facta autem seditióne et conquisitióne non mínima Paulo et Bárnabæ advérsum illos, statuérunt ut ascénderent Paulus et Bárnabas et quidam álii ex illis ad apóstolos et presbýteros in Ierúsalem super hac quæstióne. Illi ígitur dedúcti ab ecclésia pertransiébant Phœnícen et Samaríam narrántes conversiónem géntium et faciébant gáudium magnum ómnibus frátribus. Cum autem veníssent Hierosólymam, suscépti sunt ab ecclésia et apóstolis et presbýteris et annuntiavérunt quanta Deus fecísset cum illis.
 
 r. Narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúia; * In médio ecclésiæ laudábo te, allelúia, allelúia. v. Qui timétis Dóminum, laudáte eum; univérsum semen Iacob, magnificáte eum. * In médio. v. Glória Patri. * In médio.
 
In secundo nocturno, anno II )
Ex Epístula sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Nn. 36, 1-2; 37-38: Funk 1, 145-149)
 Hæc est via, dilécti, in qua salútem nostram invénimus, Iesum Christum, oblatiónum nostrárum pontíficem, infirmitátis nostræ patrónum et auxiliatórem. Per hunc cælórum altitúdinem aspícimus; per hunc vultum eius immaculátum et excélsum speculámur; per hunc óculi cordis nostri apérti sunt; per hunc insípiens et obscuráta mens nostra in lucem effloréscit; per hunc vóluit Dóminus nos immortálem cognitiónem gustáre, qui maiestátis Dei splendor exsístens, tanto maior est ángelis quanto excelléntius nomen sortítus est.
 
 Militémus ígitur, viri fratres, ómnibus víribus sub inculpátis eius præcéptis. Considerémus mílites qui sub dúcibus nostris merent, quam ordináte, quam obœdiénter, quam submísse imperáta exsequántur. Non omnes sunt præfécti neque chiliárchæ neque centuriónes neque quinquagenárii et sic deínceps; unusquísque vero in suo órdine et statióne, quæ a rege et dúcibus imperántur, péragit. Magni sine parvis et parvi sine magnis consístere néqueunt; mixti sunt omnes, et inde utílitas.
 
 Exémplo nobis sit corpus nostrum. Caput sine pédibus nihil est, prout neque pedes sine cápite; mínima autem córporis nostri membra univérso córpori necessária et utília sunt; immo cuncta conspírant et una se subíciunt, ut salvum sit totum corpus. Servétur ítaque totum corpus nostrum in Christo Iesu, et unusquísque próximo suo se subíciat iuxta grátiæ donum ipsi assignátum. Fortis patrocinétur imbecíllem, imbecíllis fortem revereátur; dives páuperi largiátur, pauper Deum laudet, quod ei déderit, per quem eius inópia suppleátur. Sápiens non in verbis, sed in bonis opéribus sapiéntiam suam maniféstet; húmilis non sibi testimónium ferat, sed ab áltero sibi ferri sinat. Qui carne castus est, ne gloriétur, cum sciat álium esse qui continéntiæ donum ipsi tríbuat.
 
 r. In ecclésiis benedícite Deo, allelúia, * Dómino de fóntibus Israel, allelúia, allelúia, allelúia. v. Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra. * Dómino. v. Glória Patri. * Dómino.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.