v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
 Radix Iesse iam flóruit et virga fructum édidit; fecúnda partum prótulit et virgo mater pérmanet.
 
 Præsǽpe poni pértulit qui lucis auctor éxstitit; cum Patre cælos cóndidit, sub matre pannos índuit.
 
 Legem dedit qui sǽculo, cuius decem præcépta sunt, dignándo factus est homo sub legis esse vínculo.
 
 Iam lux salúsque náscitur, nox díffugit, mors víncitur; veníte, gentes, crédite: Deum María prótulit.
 
 Iesu, tibi sit glória, qui natus es de Vírgine, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 
 Ant. 1. Elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
 Ant. 1.
Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).
 Dómini est terra et plenitúdo eius, * orbis terrárum et qui hábitant in eo.
 
 Quia ipse super mária fundávit eum * et super flúmina firmávit eum.
 
 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
 
 Innocens mánibus et mundo corde, † qui non levávit ad vana ánimam suam, * nec iurávit in dolum.
 
 Hic accípiet benedictiónem a Dómino * et iustificatiónem a Deo salutári suo.
 
 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
 
 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
 
 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
 
 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
 
 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
 Ant.
 Ant. 2. Homo natus est in ea: ipse fundávit eam Altíssimus.
 Ant. 2.
Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).
 Fundaménta eius in móntibus sanctis; † díligit Dóminus portas Sion * super ómnia tabernácula Iacob.
 
 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei!
 
 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; † ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiópia: * hi nati sunt illic.
 
 Et de Sion dicétur: «Hic et ille natus est in ea; * et ipse firmávit eam Altíssimus».
 
 Dóminus réferet in librum populórum: * «Hi nati sunt illic».
 
 Et cantant sicut choros ducéntes: * «Omnes fontes mei in te».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Homo natus est in ea: ipse fundávit eam Altíssimus.
 Ant.
 Ant. 3. Ante lucíferum génitus et ante sǽcula, Dóminus, salvátor noster, hódie mundo appáruit.
 Ant. 3.
Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius).
 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; * sedet super chérubim, moveátur terra.
 
 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
 
 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, * quóniam sanctum est.
 
 Rex potens iudícium díligit: † tu statuísti, quæ recta sunt, * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
 
 Exaltáte Dóminum Deum nostrum † et adoráte ad scabéllum pedum eius, * quóniam sanctus est.
 
 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
 
 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
 
 Custodiébant testimónia eius * et præcéptum, quod dedit illis.
 
 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; † Deus, tu propítius fuísti eis, * ulcíscens autem adinventiónes eórum.
 
 Exaltáte Dóminum Deum nostrum † et adoráte ad montem sanctum eius, * quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ante lucíferum génitus et ante sǽcula, Dóminus, salvátor noster, hódie mundo appáruit.
 Ant.
 v. Verbum caro factum est, allelúia. r. Et habitávit in nobis, allelúia.
 
In primo nocturno, utroque anno
De Epístula ad Hebræos
 Fratres, eum qui paulo minus ab ángelis minorátus est vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem.
 
 Decébat enim eum propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, ducem salútis eórum per passiónes consummáre. Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur, ex uno omnes; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre, dicens: Nuntiábo nomen tuum frátribus meis, in médio ecclésiæ laudábo te; et íterum: Ego ero fidens in eum; et íterum: Ecce ego et púeri quos mihi dedit Deus.
 
 Quia ergo púeri communicavérunt sánguini et carni, et ipse simíliter participávit iísdem, ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est diábolum, et liberáret eos qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti.
 
 Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahæ apprehéndit. Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex in iis quæ sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli.
 
 r. Beáta et venerábilis Virgo, quæ sine tactu pudóris invénta est Mater Salvatóris. * Iacébat in præsépio et fulgébat in cælo.v. Dómine, audívi audítum tuum et tímui, considerávi ópera tua et expávi; in médio duórum animálium. * Iacébat. v. Glória Patri. * Iacébat.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Oratiónibus sancti Procli Constantinopolitáni epíscopi (Orat. 1, 1.2.4: PG 65, 682.683.684)
 Saliat natúra, humanúmque exsúltet genus, quippe cum mulíeres quoque honoréntur. Choros ducat hóminum natúra, quod et vírgines honóri habeántur: Ubi enim abundávit delíctum, superabundávit et grátia. Hic nos quippe modo, sancta Dei Génetrix ac Virgo María in unum coégit: impollútus ille virginitátis thesáurus, spiritális secúndi Adámi paradísus, uniónis naturárum officína, salutáris commércii núndinæ, thálamus, in quo sibi Verbum carnem desponsávit, animátus natúræ rubus quem divíni partus ignis non combússit; vere levis illa nubes quæ sedéntem super chérubim, corporátum portávit; mundíssimum vellus imbris cæléstis, ex quo pastor ovem índuit.
 
 María, inquam, ancílla et mater, virgo ac cælum, Dei ad hómines únicus pons, horréndum incarnatiónis textórium iugum in quo ineffábili quadam ratióne uniónis illíus túnica confécta est: cuius quidem textor éxstitit Spíritus Sanctus.
 
 Non erúbuit clemens Deus nasci ex mulíere. Nam vita erat quod ita moliebátur. Sed nisi mater virgo perseverávit, útique purus homo est qui est natus, nec est partus mirábilis. At si étiam post partum virgo permánsit, quómodo non étiam erit Deus, ac mystérium quale nemo effári potest? Nulla is corruptióne natus est, qui nullo prohibénte clausis iánuis ingréssus est: cuius Thomas coniúnctas natúras videns exclamávit dixítque: Dóminus meus et Deus meus.
 
 Qui per natúram impassíbilis erat, is propter suam misericórdiam multis se passiónibus obnóxium fecit. Haudquáquam Christus ex proféctu in Deum evásit. Absit. Sed Deus cum esset, ut docet fides, misericórdia motus, factus est homo. Non prædicámus hóminem deificátum, sed Deum incarnátum confitémur. Ancíllam suam in matrem ascívit, is qui per natúram matrem nescit, quique nihilóminus secundum œconómiam in terra sine patre exsístit.
 
 r. Beáta Dei Génetrix María, cuius víscera intácta pérmanent ; * Hódie génuit Salvatórem sæculi. v. Beáta, quæ crédidit: quóniam perfécta sunt ómnia, quæ dicta sunt ei a Dómino. * Hódie. v. Glória Patri. * Hódie.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 
 
 
 
 
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.