v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor, immótus in te pérmanens, lucis diúrnæ témpora succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere, quo vita numquam décidat, sed prǽmium mortis sacræ perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
 Ant. Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)
 Bénefac servo tuo, et vivam * et custódiam sermónem tuum.
 
 Revéla óculos meos, * et considerábo mirabília de lege tua.
 
 Incola ego sum in terra, * non abscóndas a me præcépta tua.
 
 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua * in omni témpore.
 
 Increpásti supérbos; * maledícti, qui errant a præcéptis tuis.
 
 Aufer a me oppróbrium et contémptum, * quia testimónia tua servávi.
 
 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, * servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.
 
 Nam et testimónia tua delectátio mea, * et consílium meum iustificatiónes tuæ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis
Spes non confundit (Rom 5, 5).
I
 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, * Deus meus, in te confído: non erubéscam.
 
 Neque exsúltent super me inimíci mei, * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
 
 Confundántur infidéliter agéntes * propter vanitátem.
 
 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi * et sémitas tuas édoce me.
 
 Dírige me in veritáte tua et doce me, † quia tu es Deus salútis meæ, * et te sustínui tota die.
 
 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quóniam a sæculo sunt.
 
 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; † secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, * propter bonitátem tuam, Dómine.
 
 Dulcis et rectus Dóminus, * propter hoc peccatóres viam docébit;
 
 díriget mansuétos in iudício, * docébit mites vias suas.
 
 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas * custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.
 
 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
II
 Quis est homo, qui timet Dóminum? * Docébit eum viam, quam éligat.
 
 Anima eius in bonis demorábitur, * et semen eius hereditábit terram.
 
 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, * ut testaméntum suum maniféstet illis.
 
 Oculi mei semper ad Dóminum, * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
 
 Réspice in me et miserére mei, * quia únicus et pauper sum ego.
 
 Diláta angústias cordis mei * et de necessitátibus meis érue me.
 
 Vide humilitátem meam et labórem meum * et dimítte univérsa delícta mea.
 
 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, * et ódio crudéli odérunt me.
 
 Custódi ánimam meam et érue me; * non erubéscam, quóniam sperávi in te.
 
 Innocéntia et æquitas custódiant me, * quia sustínui te.
 
 Líbera, Deus, Israel * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.
 Ant.
Lectio brevis (Am 9, 6)
 Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius.
 
 v. Cæli enárrant glóriam Dei. r. Et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli cælésti pietáte proséquere, † ut et quæ agénda sunt vídeant, * et ad implénda quæ víderint convaléscant. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.