v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
Ant. 1. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 1. Save me, Lord, according to Thy mercy.
Psalmus 6
Psalm 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat
The afflicted man implores the Lord's clemency
Nunc anima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27).
Now my soul is troubled ... Father, deliver me from this hour.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
O Lord, rebuke me not in thy indignation, nor chastise me in thy wrath.
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
Have mercy on me, O Lord, for I am weak: heal me, O Lord, for my bones are troubled.
Et ánima mea turbáta est valde, * sed tu, Dómine, úsquequo?
And my soul is troubled exceedingly: but thou, O Lord, how long?
Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Turn to me, O Lord, and deliver my soul: O save me for thy mercy’s sake.
Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, * in inférno autem quis confitébitur tibi?
For there is no one in death, that is mindful of thee: and who shall confess to thee in hell?
Laborávi in gémitu meo, † lavábam per síngulas noctes lectum meum; * lácrimis meis stratum meum rigábam.
I have laboured in my groanings, every night I will wash my bed: I will water my couch with my tears.
Turbátus est a mæróre óculus meus, * inveterávi inter omnes inimícos meos.
My eye is troubled through indignation: I have grown old amongst all my enemies.
Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
Depart from me, all ye workers of iniquity: for the Lord hath heard the voice of my weeping.
Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
The Lord hath heard my supplication: the Lord hath received my prayer.
Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; * convertántur et erubéscant valde velóciter.
Let all my enemies be ashamed, and be very much troubled: let them be turned back, and be ashamed very speedily.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. Save me, Lord, according to Thy mercy.
Ant. 2. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 2. The Lord has made Himself the refuge of the poor in tribulation.
Psalmus 9 A (9)
Psalm 9 A (9)
Gratiarum actio pro victoria
Thanksgiving for victory
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
He will come again to judge the living and the dead
I
I
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, * narrábo ómnia mirabília tua.
I will give praise to thee, O Lord, with my whole heart: I will relate all thy wonders.
Lætábor et exsultábo in te, * psallam nómini tuo, Altíssime.
I will be glad, and rejoice in thee: I will sing to thy name, O thou most high.
Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, * infirmántur et péreunt a fácie tua.
When my enemy shall be turned back: they shall be weakened, and perish before thy face.
Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
For thou hast maintained my judgment and my cause: thou hast sat on the throne, who judgest justice.
Increpásti gentes, perdidísti ímpium; * nomen eórum deléstiin ætérnum et in sǽculum sǽculi.
Thou hast rebuked the Gentiles, and the wicked one hath perished: thou hast blotted out their name for ever and ever.
Inimíci defecérunt, * solitúdines sempitérnæ factæ sunt;
The swords of the enemy have failed unto the end:
et civitátes destruxísti: * périit memória eórum cum ipsis.
and their cities thou hast destroyed. Their memory hath perished with a noise:
Dóminus autem in ætérnum sedébit, * parávit in iudícium thronum suum
but the Lord remaineth for ever. He hath prepared his throne in judgment:
et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, * iudicábit pópulos in æquitáte.
and he shall judge the world in equity, he shall judge the people in justice.
Et erit Dóminus refúgium opprésso, * refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
And the Lord is become a refuge for the poor: a helper in due time in tribulation.
Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
And let them trust in thee who know thy name: for thou hast not forsaken them that seek thee, O Lord.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. The Lord has made Himself the refuge of the poor in tribulation.
Ant. 3. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
Ant. 3. I will proclaim Thy praises at the gates of the daughters of Zion.
II
II
Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; * annuntiáte inter gentes stúdia eius.
Sing ye to the Lord, who dwelleth in Sion: declare his ways among the Gentiles:
Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, * non est oblítus clamórem páuperum.
For requiring their blood, he hath remembered them: he hath not forgotten the cry of the poor.
Miserére mei, Dómine; † vide afflictiónem meam de inimícis meis, * qui exáltas me de portis mortis,
Have mercy on me, O Lord: see my humiliation which I suffer from my enemies.
ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, * exsúltem in salutári tuo.
Thou that liftest me up from the gates of death, that I may declare all thy praises in the gates of the daughter of Sion.
Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; † in láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
I will rejoice in thy salvation: the Gentiles have stuck fast in the destruction which they prepared. Their foot hath been taken in the very snare which they hid.
Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
The Lord shall be known when he executeth judgments: the sinner hath been caught in the works of his own hands.
Converténtur peccatóres in inférnum, * omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
The wicked shall be turned into hell, all the nations that forget God.
Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; * exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.
For the poor man shall not be forgotten to the end: the patience of the poor shall not perish for ever.
Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
Arise, O Lord, let not man be strengthened: let the Gentiles be judged in thy sight.
Constítue, Dómine, terrórem super eos; * sciant gentes quóniam hómines sunt.
Appoint, O Lord, a lawgiver over them: that the Gentiles may know themselves to be but men.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
Ant. I will proclaim Thy praises at the gates of the daughters of Zion.
Incipit Epístula beáti Pauli apóstoli ad Romános
Paulus servus Christi Iesu, vocátus apóstolus, segregatus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ex sémine David secúndum carnem, qui constitútus est Fílius Dei in virtúte secúndum Spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum, Iesu Christo Dómino nostro, per quem accépimus grátiam et apostolátum ad obœditiónem fídei in ómnibus géntibus pro nómine eius, in quibus estis et vos vocáti Iesu Christi, ómnibus qui sunt Romæ diléctis Dei, vocátis sanctis: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
Primum quidem grátias ago Deo meo per Iesum Christum pro ómnibus vobis, quia fides vestra annuntiátur in univérso mundo; testis enim mihi est Deus, cui sérvio in spíritu meo in Evangélio Fílii eius, quómodo sine intermissióne memóriam vestri fáciam semper in oratiónibus meis óbsecrans si quo modo tandem aliquándo prósperum iter hábeam in voluntáte Dei veniéndi ad vos. Desídero enim vidére vos, ut áliquid impértiar grátiæ vobis spiritális ad confirmándos vos, id est una vobíscum consolári per eam, quæ ínvicem est, fidem vestram atque meam.
Nolo autem vos ignoráre, fratres, quia sæpe propósui veníre ad vos et prohíbitus sum usque adhuc, ut áliquem fructum hábeam et in vobis, sicut et in céteris géntibus. Græcis ac bárbaris, sapiéntibus et insipiéntibus débitor sum. Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romæ estis, evangelizáre. Non enim erubésco Evangélium: virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudæo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet.
r. Auribus pércipe, Dómine, lácrimas meas; ne síleas a me, remítte mihi, * Quóniam íncola ego sum apud te et peregrínus. v. Dixi: Custódiam vias meas, ut non delínquam in lingua mea. * Quóniam. v. Glória Patri. * Quóniam.
In secundo nocturno, anno I
Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte (Lib. 12, 55-57: CCL 62, 625-627)
Pater sancte, magna mihi erga res tuas relígio est. Neque quia, te solum innascíbilem et Unigénitum ex te natum sciens, génitum tamen Spíritum Sanctum non dictúrus sim, dicam umquam creátum. Mihi autem inenarrábilis est, cuius pro me mihi inenarrábiles sunt loquélæ. Nam ut in eo quod ante ætérna témpora Unigénitus tuus ex te natus est, cessánte omni ambiguitáte sermónis atque intellegéntiæ difficultáte, solum quod natus est manet; ita quod ex te per eum Spíritus Sanctus tuus est, etsi sensu quidem non percípiam, sed tamen téneo consciéntia. In spiritálibus enim rebus tuis hæbes sum, Unigénito tuo dicénte: Ne miréris quod díxerim tibi: " Opórtet vos nasci dénuo. " Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde véniat et quo eat; sic est omnis qui natus est ex aqua et Spíritu.
Regeneratiónis meæ fidem óbtinens néscio, et quod ignóro iam téneo. Sine sensu enim meo renáscor cum efficiéntia renascéndi. Modus autem Spíritui nullus est loquéndi cum velit, quod velit, ubi velit. Et cuius adeúntis atque abeúntis causa, sub assisténtis licet consciéntia, nesciátur, huius natúram inter creatúras réferam et oríginis suæ definitióne moderábor? Omnia quidem facta per Fílium, quia apud te Deum in princípio erat Deus Verbum, Ioánnes tuus lóquitur. Sed creáta ómnia in eo in cælis et in terra visibília et invisibília Paulus enúmerat. Et cum univérsa in Christo et per Christum creáta memoráret, de Spíritu Sancto sufficiéntem sibi significatiónem eam existimávit, quod hunc Spíritum tuum díceret.
Cum his ego próprie eléctis tibi viris hæc ita séntiam, ut sicut nihil áliud ultra sensum intellegéntiæ meæ secúndum eos de Unigénito tuo dicam quam esse natum, ita quoque ultra ingénii humáni opiniónem secúndum eos nihil áliud de Sancto Spíritu tuo loquar quam Spíritum tuum esse. Neque sit mihi inútilis pugna verbórum, sed incunctántis fídei constans proféssio. Consérva, oro, hanc fídei meæ incontaminátam religiónem, et usque ad excéssum spíritus mei dona mihi hanc consciéntiæ meæ vocem: ut quod in regeneratiónis meæ sýmbolo baptizátus in Patre et Fílio et Spíritu Sancto proféssus sum, semper obtíneam, Patrem scílicet te nostrum, Fílium tuum una tecum adórem, Sanctum Spíritum tuum qui ex te per Unigénitum tuum est promérear.
r. Iurávit Dóminus, et non pænitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. v. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis. * Tu es. v. Glória Patri. * Tu es.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.