Feria II 3 Augustii 2026, Hebdomada XVIII per annum,
    Léctio libri primi Regum (3,4-13)
   
   In diébus illis : Ábiit Sálomon in Gábaon, ut immoláret ibi : illud quippe erat excélsum máximum : mille hóstias in holocáustum óbtulit Sálomon super altáre illud in Gábaon. Appáruit autem Dóminus Salomóni per sómnium nocte, dicens : Póstula quod vis ut dem tibi. Et ait Sálomon : Tu fecísti cum servo tuo David patre meo misericórdiam magnam, sicut ambulávit in conspéctu tuo in veritáte et justítia, et recto corde tecum : custodísti ei misericórdiam tuam grandem, et dedísti ei fílium sedéntem super thronum ejus, sicut est hódie. Et nunc Dómine Deus, tu regnáre fecísti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer párvulus, et ignórans egréssum et intróitum meum. Et servus tuus in médio est pópuli quem elegísti, pópuli infiníti, qui numerári et supputári non potest pr� multitúdine. Dabis ergo servo tuo cor dócile, ut pópulum tuum judicáre possit, et discérnere inter bonum et malum. Quis enim póterit judicáre pópulum istum, pópulum tuum hunc multum ? Plácuit ergo sermo coram Dómino, quod Sálomon postulásset hujuscémodi rem. Et dixit Dóminus Salomóni : Quia postulásti verbum hoc, et non petísti tibi dies multos, nec divítias, aut ánimas inimicórum tuórum, sed postulásti tibi sapiéntiam ad discernéndum judícium : ecce feci tibi secúndum sermónes tuos, et dedi tibi cor sápiens et intélligens, in tantum ut nullus ante te símilis tui fúerit, nec post te surrectúrus sit. Sed et hæc quæ non postulásti, dedi tibi : divítias scílicet, et glóriam, ut nemo fúerit símilis tui in régibus cunctis retro diébus.
   

Retour en haut