The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria VI 23 Maii 2025, Hebdomada V Paschæ,
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
  Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
  Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
  Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
  Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
  Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
  Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Lord Jesus, grant unto our souls Eternal paschal joy, we pray, And grant a share in victory To those reborn by grace today.
  Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
All glory, Jesus, be to you, The conqueror whom we adore, The Father and the Spirit blest Who reign with you for evermore.
  Ant. 1. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
  Ant. 1. Arise, O Lord, and help me.
  Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Psalm 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
  Dominus salvator in persecutione
  Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
  I
I
  Iúdica, Dómine, iudicántes me; * impúgna impugnántes me.
  Judge, Lord, those who do me harm; fight those who fight me.
  Apprehénde clípeum et scutum et exsúrge in adiutórium mihi. * Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum."
  Take up Thy weapons and Thy shield, and arise to help me. Say to my soul, I am thy salvation.
  Anima autem mea exsultábit in Dómino * et delectábitur super salutári suo.
  But my soul will rejoice in the Lord, and delight in his Saviour.
  Omnia ossa mea dicent: * "Dómine, quis símilis tibi?
  All my bones will say: * Lord, who is like Thou,
  Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, * egénum et páuperem a diripiéntibus eum."
  who snatch the poor from the hands of those who are stronger than him; the needy and the poor to those who despoil him?
  Surgéntes testes iníqui, *quæ ignorábam, interrogábant me;
  Iniquitous witnesses have risen; They asked me about what I didn't know.
  retribuébant mihi mala pro bonis, * desolátio est ánimæ meæ.
  They have not returned evil for good; it was sterility for my soul.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
  Ant. Arise, O Lord, and help me.
  Ant. 2. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
  Ant. 2. Judge my cause; defend me, for Thou art powerful, O Lord.
  II
II
  Ego autem, cum infirmaréntur, * induébar cilício,
  But when they tormented me, I put on a haircloth.
  humiliábam in ieiúnio ánimam meam, * et orátio mea in sinu meo convertebátur.
  I humbled my soul by fasting, and my prayer returned to my bosom.
  Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, * quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
  I had the same compassion for them as I did for a relative or a brother; I bent down as if in mourning and sadness.
  Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; * convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
  And they rejoiced, and gathered together against me; misfortunes have come upon me, without my knowing the reason.
  Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, * frenduérunt super me déntibus suis.
  They have been dispersed; but, without compunction, they have anon put me unto the test; they have overwhelmed me with insults; They gnashed their teeth at me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
  Ant. Judge my cause; defend me, for Thou art powerful, O Lord.
  Ant. 3. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
  Ant. 3. All day long my tongue has meditated on Thy justice.
  III
III
  Dómine, quámdiu aspícies? Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, * a leónibus únicam meam.
  Lord, when will Thou behold? Save my soul from their malignity; snatch my only from these lions.
  Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo multo laudábo te.
  I will praise Thou in a great assembly; I will praise Thee in the midst of a many people.
  Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
  Let not those who attack me unjustly, who hate me without reason, and who blink their eyes, not rejoice over me.
  Vidísti, Dómine, ne síleas; * Dómine, ne discédas a me.
  Thou hast seen, Lord; do not remain silent; * Lord, depart not from me.
  Exsúrge et evígila ad iudícium meum, * Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
  Arise and take care of my right; my God and my Lord, defend my cause.
  Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, * et dicant semper: «Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui».
  Let them be glad and glad that they want my justification; and let them say without ceasing, Glory unto the Lord, those who desire the peace of His servant.
  Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
  And my tongue will praise Thy righteousness, and Thy praise all day long.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
  Ant. All day long my tongue has meditated on Thy justice.
  In primo nocturno, anno I)
  De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 22, 1-9
  Osténdit mihi Ioánni Angelus flúvium aquæ vitæ spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. In médio platéæ eius et flúminis ex utráque parte lignum vitæ áfferens fructus duódecim, per menses síngulos reddens fructum suum, et fólia ligni ad sanitátem géntium. Et omne maledíctum non erit ámplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius sérvient illi et vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum.
  
  Et nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sæcula sæculórum. Et dixit mihi: «Hæc verba fidelíssima et vera sunt, et Dóminus, Deus spirítuum prophetárum, misit ángelum suum osténdere servis suis, quæ opórtet fíeri cito. Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui servat verba prophetíæ libri huius.»
  
  Et ego Ioánnes, qui audívi et vidi hæc. Et postquam audíssem et vidíssem, cécidi, ut adorárem ante pedes ángeli qui mihi hæc ostendébat. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris. Consérvus tuus sum et fratrum tuórum prophetárum et eórum, qui servant verba libri huius; Deum adóra!»
  
  r. Osténdit mihi ángelus fontem aquæ vivæ, et dixit ad me, allelúia: * Hic Deum adóra, allelúia, allelúia, allelúia. v. Vidi ángelum Dei volántem per médium cæli, voce magna clamántem et dicéntem: * Hic. v. Glória Patri. * Hic.
  
  In secundo nocturno, anno I )
  Ex Epístulis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris (Ep. 63, 8: CSEL 3, 706-707)
  Quotiescúmque aqua sola in Scriptúris sanctis nominátur, baptísma prædicátur ut apud Isaíam significári vidémus. Nolíte, inquit, prióra meminísse et antíqua nolíte reputáre, ecce ego fácio nova, quæ nunc oriéntur, et cognoscétis et fáciam in desérto viam, et flúmina in loco inaquóso adaquáre genus meum eléctum, plebem meam quam acquisívi, ut virtútes meas expóneret. Prænuntiávit illic per Prophétam Deus quod apud gentes in locis quæ inaquósa prius fuíssent flúmina póstmodum redundárent et eléctum genus Dei, id est per generatiónem baptísmi fílios Dei factos adaquárent.
  
  Item dénuo præcánitur et ante prædícitur Iudæos, si sitíerint et Christum quæsíerint, apud nos esse potúros, id est baptísmi grátiam consecutúros. Si sitíerint, inquit, per desérta, addúcet illis aquam, de petra prodúcet illis, findétur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. Quod in evangélio adimplétur, quando Christus qui est petra fínditur ictu lánceæ in passióne: qui et ádmonens quid per Prophétam sit ante prædíctum clamat et dicit: Si quis sitit, véniat et bibat. Qui credit in me, sicut Scriptúra dicit, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ.
  
  Atque ut magis posset esse maniféstum, quia non de cálice sed de baptísmo illic lóquitur Dóminus, áddidit Scriptúra dicens: Hoc autem dixit de Spíritu quem acceptúri erant qui in eum credébant. Per baptísma autem Spíritus Sanctus accípitur, et sic baptizátis et Spíritum Sanctum consecútis ad bibéndum cálicem Dómini pervenítur. Néminem móveat quod cum de baptísmo loquátur Scriptúra divína sitíre nos dicit et bíbere, quando et Dóminus in evangélio dicat: Beáti sitiéntes et esuriéntes iustítiam, quia quod ávida et sitiénti cupiditáte suscípitur, plénius et ubérius haurítur. Sicut et álio loco ad Samaritánam mulíerem Dóminus lóquitur dicens: Omnis qui bíberit ex aqua ista, sítiet íterum. Qui autem bíberit ex aqua quam ego dédero non sítiet in ætérnum. Quo et ipso baptísma salutáris aquæ significátur, quod semel scílicet súmitur nec rursus iterátur. Céterum calix Dómini in Ecclésia semper et sitítur et bíbitur.
  
  r. Ego sum vitis vera et vos pálmites. * Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúia, allelúia. v. Manéte in dilectióne mea, sicut diléxi vos. * Qui manet. v. Glória Patri. * Qui manet.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut