Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 30 septembris
   1. Memória sancti Hierónymi, presbyteri et Ecclésiæ doctóris, qui, in Dalmátia natus, Romæ ómnium litterárum stúdia cultor exímius adéptus est ibíque baptizátus; dein, contemplatiónis vitæ virtúte captus et vitam ascéticam ampléxus, in Oriéntern perréxit et présbyter ordinátus est. Romam revérsus, a secrétis fuit Dámasi papæ, dein vero Béthlehem ludæ constitútus ad monásticam conversatiónem secéssit et in Sacris Scriptúris verténdis et explanándis doctor insígnis evásit. Mirum in modum Ecclésiæ plúrium necessitátum párticeps fuit; demum, cum ad provéctam usque vixísset ætátem, in pace quiévit.
   
   2. Placéntiæ in Æmília, sancti Antoníni, mártyris.
   
   3. Solodóri apud Helvétios, sanctórum Ursi et Victóris, mártyrum, qui ex Thebæa legióne fuísse dicúntur.
   
   4. In Arménia, sancti Gregórii, cognoménto Illuminatóris, epíscopi, qui post magnos labóres in spelúncam prope confluéntes ramos Euphrátis recéssit ibíque in pace quiévit, apóstolus Armenórum hábitus.
   
   5 *. Massíliæ in Província Gálliæ, sanctæ Eusébiæ, vírginis, quæ a iuventúte ad senéctam Deo fidéliter famuláta est.
   
   6. Cantuáriæ in Cántia Angliæ, sancti Honórii, epíscopi, qui, mónachus románus, a sancto Gregório papa Magno sancti Augustíni sócius ad evangelizándam Anglias missus est, cui tandem étiam in sede succéssit.
   
   7 *. Romæ, sancti Simónis, mónachi, qui, iam comes Crispeiénsis in Gállia, pátriæ, matrimónio omnibúsque renúntians vitam elégit monásticam, dein eremíticam in móntibus lurénsibus; s pius tamen petítus, ut legátus pacem inter príncipes conciliáret, in Urbe óbiit atque ad Sanctum Petrum sepúltus est.
   
   8. Apud Nuscum in Hirpínia, sancti Amáti, epíscopi.
   
   9 *. Deæ Vocontiórum in Gállia, sancti Ismidónis, epíscopi, qui, amóre locórum sanctórum flagrans, bis Hierosólymam pie peregrinátus est.
   
   10 *. Pisáuri in Picéno Itáliæ, beátæ Felíciæ Meda, abbatíssæ ex Ordine Clarissárum.
   
   11. Romæ, sancti Francísci de Borja, presbyteri, qui, mórtua uxóre, a qua octo fílios habúerat, Societátem Iesu ingréssus est et, abdicátis sæculi et recusátis Ecclésiæ dignitátibus, præpósitus generális eléctus, vitæ asperitáte ac oratióne memorábilis éxstitit.
   
   12 *. Ad oram Gálliæ ante fretum maris Rupifórtii, beáti Ioánnis Nicolái Cordier, presbyteri et mártyris, qui, Societáte Iesu suppréssa, ministérium sacerdotále egit in pago Virodunénsi, donec, sæviénte gállica perturbatióne, in actuáriam ad áncoras in salo constitútam coniéctus quod sacérdos esset, dira inédia ægrótus occúbuit.
   
   13 *. In vico Lnnco apud Augústam Taurinórum in Itália, beáti Frideríci Albert, presbyteri, qui, párochus, ad míseros omnímodo sublevándos Congregatiónem Sorórum Sancti Vincéntii de Paul ab Immaculáta Conceptióne fundávit.
   
   14. Lexóvii item in Gállia, natális sanctæ Terésiæ a Iesu Infánte, cuius memória cras ágitur.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Eccli 39,1-3)
   Qui accómmodat ánimam suam ad timórem Dei et in lege Altíssimi meditátur, sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret et in prophetíis vacábit. Narratiónem virórum nominatórum conservábit et in versútias parabolárum simul introíbit. Occúlta proverbiórum exquíret et in abscónditis parabolárum conversábitur.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut