Die 3 octobris
1. Commemorátio sancti Dionysii Areopagítæ, qui Christo a beáto Paulo Apóstolo coram Areopágo prædicáto adhæsit et primus Atheniénsium epíscopus constitútus est.
2. Romæ in cœmetério Pontiáni via Portuénsi, sanctæ Cándidæ, mártyris.
3. Alexandríæ in Ægýpto, commemorátio sanctórum Fausti, Caii, Petri, Pauli, Eusébii, Chærémonis, Lúcii et aliórum duórum, qui primum sub Décio imperatóre, demum sub Valeriáno, iussu Æmiliáni præsidis cum sancto Dionysio epíscopo multa passi sunt, confessóres fídei, inter quos vero Faustus sub império Diocletiáni étiam martyrii palmam méruit.
4. Maiúmæ in Palæstína, commemorátio sancti Hesychii, mónachi, qui sancti Hilariónis discípulus fuit et in peregrinatióne sócius.
5. Commemorátio sancti Maximiáni, epíscopi Bagaiénsis in Numídia, qui, ab hæréticis íterum iterúmque sævíssima perpéssus, ex alta dénique turri præcipitátus est et pro mórtuo derelíctus; sed, póstmodum a transeúntibus colléctus et sanátus, cathólicam fidem propugnáre non déstitit.
6 *. Telónii in Província Gálliæ, sancti Cypriáni, epíscopi, qui, sancti Cæsárii Arelaténsis discípulus, plúribus in synodis orthodóxam de grátia fidem deféndit, nihil per se proféctus inténdens e divínis quemquam arrípere posse, nisi prímitus Dei grátia præveniénte vocátum.
7. Apud Sáxones, sanctórum mártyrum duórum Ewaldórum, cognoménto alteríus Nigri, alteríus Albi, qui, presbyteri natióne angli, sancti Willibrórdi et sociórum exémplo institúti ad Sáxones transiérunt et, cum illis prædicáre Christum cœpíssent, a pagánis comprehénsi martyrium consummárunt.
8 *. In monastério Metheménsi in Bavária, beáti Uthónis, fundatóris et primi abbátis.
9. In pago Namurcénsi Lotharíngiæ, sancti Gerárdi, primi abbátis rnonastérii Broniénsis ab ipso cónditi, qui tarn in Flándria quam in Lotharíngia monásticæ disciplínæ instaurándæ óperam dedit et plura cœnóbia ad prístinam régulæ observántiam revocávit.
10 *. Cúriæ Rhætórum apud Helvétios, beáti Adalgótti, epíscopi, qui, Claraválle discípulus sancti Bernárdi, de disciplína monástica óptime méritus est.
11 *. Ad ripam flúminis Uruaçu prope Natáliam in Brasília, beatórum Ambrósii Francísci Ferro, presbyteri, et sociórum, mártyrum, qui víctimæ oppressiónis contra cathólicam fidem patrátæ occubuérunt.
Quorum nomina: beati Antonius Baracho, Antonius Vilela Cid, Antonius Vilela iunior et filia eius, Didacus Pereira, Emmanuel Rodrigues Moura et coniunx eius, filia Francisci Dias iunioris, Franciscus de Bastos, Franciscus Mendes Pereira, Ioannes da Silveira, Ioannes Lostau Navarro, Ioannes Martins et septem iuvenes, losephus do Porto, Matthæus Moreira, Simon Correia, Stephanus Machado de Miranda et filiæ eius duæ, Vincentius de Souza Pereira.
12 *. Matríti in Hispánia, beáti Crescéntii García Pobo, presbyteri e Tértio Ordine Sancti Francísci Capulatórum a beáta Vírgine Perdolénti et mártyris, qui, persecutióne erga fidem sæviénte, sánguinem pro Christo effúdit.
 
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Sap 18,1-3)
Sanctis tuis máxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiébant, sed figúram non vidébant et, quia non et ipsi éadem passi erant, magnificábant; quóniam autem, qui ante læsi erant, non lædébant, grátias agébant et, quod eos ante distulíssent, donum petébant. Propter quod ignis ardéntem colúmnam, ducem ignótæ viæ, et solem sine læsúra gloriósæ peregrinatiónis præstitísti.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.