The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
   Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
  pro papa:
  Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
  pro episcopo:
  Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
  pro presbytero:
  Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
   Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
   Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
   Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
  Ant. 1. Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
  Ant. 1. Our God will come to manifest Himself, and will not be silent.
  Psalmus 49 (50)
Psalm 49 (50)
  Vera in Dominum pietas
  Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
  I
I
  Deus deórum Dóminus locútus est * et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
  The God of gods, the Lord has spoken, and He hath called the earth from sunrise to sunset.
  Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, * Deus noster véniet et non silébit:
  From Zion appears the radiance of His beauty. God will come visibly; * He, our God, and He shall not be silent.
  ignis consúmens est in conspéctu eius * et in circúitu eius tempéstas válida.
  Fire will be kindled in His presence, and a violent storm will surround Him.
  Advocábit cælum desúrsum * et terram discérnere pópulum suum:
  He shall call heaven and earth from on high, to discern His people.
  «Congregáte mihi sanctos meos, * qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício».
  Gather before Him His saints, who seal His covenant with sacrifices.
  Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, * quóniam Deus iudex est.
  And the heavens will declare His righteousness, for God is the judge.
  Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
  
  Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
  Immolate to God a sacrifice of praise, and make thy vows unto the Most High.
  et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
  Then call upon Me in the day of tribulation; I will deliver thou, and thou shalt glorify Me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
  Ant. Our God will come to manifest Himself, and will not be silent.
  Ant. 2. Immola Deo sacrifícium laudis.
  Ant. 2. Immolate a sacrifice of praise to God.
  II
II
  «Audi, pópulus meus, et loquar; Israel, et testificábor advérsum te: * Deus, Deus tuus ego sum.
  Hearken, My people, and I will speak; Israel, and I will bear witness unto thee. I am God, thy God.
  Non in sacrifíciis tuis árguam te; * holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
  It is not for thy sacrifices that I will rebuke thou, for thy burnt offerings are evermore before Me.
  Non accípiam de domo tua vítulos, * neque de grégibus tuis hircos.
  I will not take the calves of thy house, nor the goats of thy flocks;
  Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, * iumentórum mille in móntibus.
  for all the beasts of the forest are mine, as well as the animals of the mountains, and the oxen.
  Cognóvi ómnia volatília cæli, * et, quod movétur in agro, meum est.
  I know all the birds of the air, and the beauty of the field is in My presence.
  Si esuríero non dicam tibi; * meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.
  If I am hungry, I will not tell thee; for the universe is mine, with all that is in it.
  Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
  Will I eat the flesh of the bulls? or shall I drink the blood of the goats?
  Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
  Immolate to God a sacrifice of praise, and make thy vows unto the Most High.
  et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
  Then call upon Me in the day of tribulation; I will deliver thou, and thou shalt glorify Me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Immola Deo sacrifícium laudis.
  Ant. Immolate a sacrifice of praise to God.
  Ant. 3. Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
  Ant. 3. For I want mercy, not sacrifice, and the knowledge of God is better than burnt offerings.
  III
III
  Peccatóri autem dixit Deus: «Quare tu enárras præcépta mea * et assúmis testaméntum meum in os tuum?
  But God said unto the sinner, Wherefore do thou list My statutes, and wherefore do thou hast My covenant constantly in thy mouth?
  Tu vero odísti disciplínam * et proiecísti sermónes meos retrórsum.
  Thou who hate discipline, and who have cast My words behind thou.
  Si vidébas furem, currébas cum eo; * et cum adúlteris erat pórtio tua.
  If thou sawest a thief, thou ranst with him, and thou put thy share with the adulterers.
  Os tuum dimittébas ad malítiam, * et língua tua concinnábat dolos.
  Thy mouth was filled with malice, and thy tongue plotted fraud.
  Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris * et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
  Thou wouldst sit down to speak against thy brother, and thou wouldst set traps against thy mother's son.
  Hæc fecísti, et tácui. Existimásti quod eram tui símilis. * Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.
  This is what thou didst, and I was silent. Thou ungodly believed that I would be like thou. I will rebuke thou, and I will put everything before thy eyes.
  Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, * nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
  Understand these things, thou who forget God; lest He tear apart, and no one can deliver.
  Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, et, qui immaculátus est in via, * osténdam illi salutáre Dei».
  The sacrifice of praise is that which will honor Me, and this is the way by which I will show man the salvation of God.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
  Ant. For I want mercy, not sacrifice, and the knowledge of God is better than burnt offerings.
  In primo nocturno, anno I)
  De libro Isaíæ prophétæ 30, 1-18
  "Væ, fílii desertóres, dicit Dóminus, eo quod fácitis consílium et non ex me, et pactum statúitis et non per spíritum meum, ut addátis peccátum super peccátum! Qui ambulátis, ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine pharaónis et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti. Et erit vobis fortitúdo pharaónis in confusiónem, et fidúcia sub umbra Ægýpti in ignomíniam. Cum fúerint enim in Tani príncipes tui, et núntii tui usque ad Hanes pervénerint, omnes confundéntur super pópulo, qui eis prodésse non potest; non erit in auxílium et in utilitátem, sed in confusiónem et oppróbrium."
  
  Oráculum iumentórum Nageb. In terra tribulatiónis et angústiæ, leænæ et leónis rugiéntis, víperæ et dracónis volántis portant super úmeros iumentórum divítias suas et super gibbum camelórum thesáuros suos ad pópulum, qui eis prodésse non póterit. Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur; ídeo vocávi Rahab otiósam. Nunc ingrédere, scribe coram eis super buxum et in libro diligénter éxara illud, et erit in pósterum in testimónium usque in ætérnum. Pópulus enim rebéllis est, et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dómini; qui dicunt vidéntibus: "Nolíte vidére" et aspiciéntibus: "Nolíte aspícere nobis ea, quæ recta sunt; loquímini nobis placéntia, aspícite nobis illusiónes. Recédite a via, declináte a sémita, tóllite a fácie nostra Sanctum Israel."
  
  Proptérea hæc dicit Sanctus Israel: "Pro eo quod reprobástis verbum hoc et sperástis in perversitátem et in perfídiam et inníxi estis super eis, proptérea erit vobis iníquitas hæc sicut interrúptio cadens, locus tumens in muro excélso, cuius confráctio súbito, dum non sperátur, venit improvíso; et comminuétur, sicut contéritur lagœna fíguli contritióne absque misericórdia, et non inveniétur de fragméntis eius testa, in qua capiátur ignículus de incéndio, aut hauriátur aqua de fóvea."
  
  Hæc dixit Dóminus Deus, Sanctus Israel: "In conversióne et quiéte salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra." Et noluístis et dixístis: "Nequáquam, sed super equis fugiémus", ideo fugiétis; et: "Super velóces ascendémus", ídeo velóces erunt, qui persequéntur vos. Mille pavébunt a fácie terróris uníus, et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus in vértice montis et quasi signum super collem. Proptérea exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus iudícii Dóminus; beáti omnes, qui exspéctant eum.
  
  r. Germinavérunt campi erémi germen odóris Israel, quia ecce Deus noster cum virtúte véniet, * Et splendor eius cum eo. v. Ecce dominátor Dóminus cum virtúte véniet, * Et. v. Glória Patri. * Et.
  
  In secundo nocturno, anno I)
  Ex Epístulis sancti Brunónis presbýteri (Ep. 2, 1-3: SC 88, 82-84)
  Frátribus suis únice diléctis in Christo, frater Bruno salútem in Dómino. Cógnito rationábilis et veræ laudándæ disciplínæ vestræ inflexíbli rigóre, ex crebra ac dulci relatióne beatíssimi fratris nostri Landowíni; necnon audíto sancto amóre vestro et incessánti stúdio erga ea quæ integritátis et honestátis sunt, exsúltat spíritus meus in Dómino. Vere exsúlto et feror in laudem et gratiárum actiónem Dómino, et tamen amáre súspiro. Exsúlto quidem, ut iustum est, pro increménto frugum vestrárum virtútum, me autem dóleo et erubésco, inértem et socórdem iacére in sorde peccatórum meórum.
  
  Gaudéte ergo, fratres mei caríssimi, pro sorte beatitúdinis vestræ et pro larga manu grátiæ Dei in vos. Gaudéte, quia evasistis fluctuántis mundi multímoda perícula et naufrágia. Gaudéte, quia quiétam et tutam statiónem portus secretióris obtinuístis, ad quem cum multi veníre desíderent, multi quoque nonnúllo conátu conténdant, non pervéniunt tamen. Multi vero, postquam potíti fuére, exclúsi sunt, quóniam nulli eórum désuper concéssum est. Ideo, fratres mei, certum ac probátum sit vobis quod quicúmque hoc optábili usus est bono, si quocúmque modo id amíserit, usque in finem dolébit, si quis respéctus vel cura salútis ánimæ suæ sibi fúerit.
  
  De vobis, dilectíssimis frátribus meis láicis, dico: Magníficat ánima mea Dóminum, quia magnificéntiam misericórdiæ suæ super vos intúeor secúndum intimatiónem prióris vestri et patris amantíssimi, qui multum gloriátur pro vobis et gaudet. Gaudeámus et nos quóniam cum sciéntiæ litterárum expértes sitis, potens Deus dígito suo inscríbit in córdibus vestris, non solum amórem, sed et notítiam sanctæ legis suæ. Opere enim osténditis quid amátis, quidve nostis. Nam cum obœdiéntiam veram cum omni cautéla et stúdio observátis, quæ est exsecútio mandatórum Dei, et clavis ac signáculum tótius spiritális disciplínæ - quæ numquam est sine multa humilitáte et egrégia patiéntia, quam semper comitátur castus amor Dómini et vera cáritas - maniféstum est vos sapiénter légere ipsum fructum suavíssimum et vitálem Scriptúræ divínæ.
  
  r. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; * Posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso. v. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum sæculi. * Posuísti. v. Glória Patri. * Posuísti.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut