v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Ipsum nunc nobis tempus est quo voce evangélica ventúrus sponsus créditur, regni cæléstis cónditor.
Occúrrunt sanctæ vírgines óbviam tunc advéntui, gestántes claras lámpadas, magno lætántes gáudio.
Stultæ vero quæ rémanent exstínctas habent lámpadas, frustra pulsántes iánuam, clausa iam regni régia.
Nunc vigilémus sóbrii gestántes mentes spléndidas, ut veniénti Dómino digni currámus óbviam.
Dignos nos fac, rex óptime, futúri regni glória,. ut mereámur láudibus ætérnis te concínere. Amen.
Vel:
Or:
Hymnus
Vita sanctórum, via, spes salúsque, Christe, largítor probitátis atque cónditor pacis, tibi voce, sensu pángimus hymnum:
O Christ, the life of the Saints: the way and hope of salvation, the giver of uprightness and author of peace, to you with voice and mind we sing a hymn.
Cuius est virtus manifésta totum quod pii possunt, quod habent, quod ore, corde vel factis cúpiunt, amóris igne flagrántes.
Your power has been revealed: all that the holy can do, possess, desire in word, heart or deed, burning with the fire of love.
Témporum pacem, fídei tenórem, lánguidis curam veniámque lapsis, ómnibus præsta páriter beátæ múnera vitæ.
Grant peace in our day, faith preserved, health to the sick, and pardon for the fallen and to all together the gifts of a blessed life.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum. Amen.
May equal praise honor the Father supreme, and you, O Savior, holy King, through the ages and may the glory of the Holy Spirit resound throughout the world. Amen.
Ant. 1. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde.
Ant. 1. How good God is to Israel, unto the upright in heart!
Psalmus 72
Psalm 72
Cur iustus vexetur
Reason why the righteous are harassed
Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me (Mt 11,6).
Blessed is the one for whom I will not be an occasion for scandal.
I
I
Quam bonus rectis est Deus, * Deus his, qui mundo sunt corde!
How good God is to those who are pure in heart!
Mei autem pæne moti sunt pedes, * pæne effúsi sunt gressus mei,
My feet were almost shaken, my steps almost reversed,
quia zelávi super gloriántes, * pacem peccatórum videns.
forasmuch as I have envied the wicked, when I behold the peace of sinners.
Quia non sunt eis impediménta, * sanus et pinguis est venter eórum.
For death seems to forget them, and their wounds do not last.
In labóre mortálium non sunt * et cum homínibus non flagellántur.
They have no share in the labor of mortals, and they are not smitten like other men.
Ídeo quasi torques est eis supérbia, * et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
Wherefore pride has seized them; they are covered with their iniquity and ungodliness.
Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, * erúmpunt cogitatiónes cordis.
Iniquity comes out as from their fat; they have abandoned themselves unto the passions of their hearts.
Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, * iniquitátem ab excélso locúti sunt.
Their thoughts and words have been naught but malice; they have uttered iniquity loudly.
Posuérunt in cælo os suum, * et lingua eórum transívit in terra.
They opened their mouths against Heaven, and their tongues roamed the earth.
Ídeo in alto sedent, * et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
Et dixérunt: “Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in Excélso?”
And they said, How does God know? * And does the Most High know about it?
Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo * multiplicavérunt divítias.
Behold at those sinners who abound in everything in this world: they have acquired new riches.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde.
Ant. How good God is to Israel, unto the upright in heart!
Ant. 2. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 2. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
II
II
Et dixi: “Ergo sine causa mundávi cor meum * et lavi in innocéntia manus meas;
And I said, In vain did I purify my heart, and washed my hands amongst the innocent,
et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.”
since I have been afflicted all day, and chastened in the morning.
Si dixíssem: “Lóquar ut illi”, * ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
If I had said, "I will speak in this sense," I would have condemned the race of Thy children.
Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; * labor erat in óculis meis,
I thought of penetrating this secret; the difficulty was great before me,
donec intrávi in sanctuárium Dei * et intelléxi novíssima eórum.
until such time as such time as I had entered the sanctuary of God, and understood what their end would be.
Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, * deiecísti eos in ruínas.
Verily, these are snares that Thou hast set before them; Thou overthrew them just as they were rising.
Quómodo facti sunt in desolatiónem! * Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
How did they fall into desolation? They disappeared suddenly; they have perished forasmuch as of their iniquity.
Velut sómnium evigilántis, Dómine, * surgens imáginem ipsórum contémnes.
Like the dream of those who awaken, O Lord, Thou shalt reduce their image to naught in Thy city.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3. Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
Ant. 3. Those who turn away from Thou shalt perish; but for me, clinging to God is my good.
III
III
Quia exacerbátum est cor meum, * et renes mei compúncti sunt;
Forasmuch as my heart has been inflamed, and my loins have been altered,
et ego insípiens factus sum et nescívi: * ut iuméntum factus sum apud te.
I have been reduced to nothingness, and plunged into ignorance.
Ego autem semper tecum; * tenuísti manum déxteram meam.
I have become before Thou as a beast of burden, and yet I am evermore with Thou.
In consílio tuo dedúces me * et póstea cum glória suscípies me.
Thou held my right hand, and led me according to Thy will, and received me with glory.
Quis enim mihi est in cælo? * Et tecum nihil vólui super terram.
For what is there for me in Heaven? and what have I desired from Thou on earth?
Defécit caro mea et cor meum; * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
My flesh and my heart have failed, O God, who is the God of my heart, and my portion for eternity.
Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt; * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
For behold, those who depart from thee will perish; Thou hast resolved to destroy all those who prostitute themselves by distancing themselves from Thou.
Mihi autem adhærére Deo bonum est, * pónere in Dómino Deo spem meam,
As for me, it is my happiness to cleave to God, to put my hope in the Lord God;
ut annúntiem omnes operatiónes tuas * in portis fíliæ Sion.
to publish all Thy praises at the gates of the daughter of Zion.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
Ant. Those who turn away from Thou shalt perish; but for me, clinging to God is my good.
In primo nocturno, anno I)
Incipit liber Ieremíæ prophétæ 1, 1-19
Verba Ieremíæ fílii Helcíæ de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth in terra Béniamin. Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iudæ, in tértio décimo anno regni eius. Et factum est in diébus Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad transmigratiónem Ierúsalem in mense quinto.
Factum est verbum Dómini ad me dicens: "Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te." Et dixi: "Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum." Et dixit Dóminus ad me: "Noli dícere: "Puer sum", quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum, ut éruam te", dicit Dóminus.
Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me: "Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes." Et factum est verbum Dómini ad me dicens: "Quid tu vides, Ieremía?" Et dixi: "Virgam amýgdali vigilántis ego vídeo." Et dixit Dóminus ad me: "Bene vidísti, quia vígilo ego super verbo meo, ut fáciam illud."
Et factum est verbum Dómini secúndo ad me dicens: "Quid tu vides?" Et dixi: "Ollam succénsam ego vídeo; et fácies eius a fácie aquilónis." Et dixit Dóminus ad me: "Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ; quia ecce ego convocábo ómnia regna aquilónis, ait Dóminus, et vénient et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Ierúsalem et contra omnes muros eius in circúitu et contra univérsas urbes Iudæ; et loquar iudícia mea cum eis super omnem malítiam eórum, qui dereliquérunt me et incénsum obtulérunt diis aliénis et adoravérunt opus mánuum suárum. Tu ergo accínge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quæ ego præcípio tibi: ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum æreum contra omnem terram régibus Iudæ, princípibus eius et sacerdótibus et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut erípiam te."
 
 
In secundo nocturno, anno I)
Ex Expositióne Rupérti Tuitiénsis abbátis in Ieremíam (c. 4: PL 167, 1367)
Priúsquam te formárem in útero, novi te. Videámus ista prophetía talis rursus evangélio Christi quam símilis est. Princípio, quod dícitur, et pro módulo sancti hóminis dícitur: Priúsquam te formárem in útero, novi te et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te. Totum hoc et unctiónem Sancti sanctórum, et obœdiéntiam atque glorificatiónem eiúsdem personáre perspícuum est. Quis enim est quem extra illum et præter illum, priúsquam in útero formarétur, Deus Pater nóverit, et, ántequam exíret de vulva, sanctificáverit, prophétam in géntibus déderit? Omnium quippe, et singulórum Adæ filiórum vox illa verídica est: Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum et in peccátis concépit me mater mea.
Sed et æquivócum est sanctificatiónis nomen. Aliter quippe sanctificátum dícitur, quod peccáti contagióne non tenétur, qua sanctificatióne nemo, nisi per grátiam Christi sanctificátur, áliter quod in usus vel ministérium sanctitátis a público et vulgáto separátur. Hæc pars sanctificatiónis tam late patet, ut primogénitum quoque iuménti sanctum Dómino vocétur, eo quod in usum vel in ius sanctórum altáris ministrórum legáliter segregétur.
Item notítia Dei pro qua nunc dicit: Priúsquam te formárem in útero novi te, nihilóminus æquivocátur. Aliter quippe unigénitum Fílium suum ántequam formarétur in útero, áliter suórum quemque electórum novit ille, priúsquam formarétur in útero. Illum enim per coætérnam sibi esséntiam, nostrum quemque novit, per constántem atque certíssimam præsciéntiam. Igitur prophétam quidem, ántequam formarétur in útero, novit, et ántequam exíret de vulva, sanctificávit, ipsum autem, cuius hic typum gerit, Prophétam et prophetárum Dóminum, Fílium suum unigénitum solum singuláriter novit, et sanctificávit, priúsquam formarétur in útero, priúsquam exíerit de vulva, factus homo. De eo quod nóverit eum dicit ipse Fílius: Nemo novit Fílium nisi Pater. Porro de eo quod sanctificáverit eum, priúsquam de vulva exíerit, ómnium piórum et recte credéntium, una fides certa est, quia non de viríli sémine, sed de Spíritu Sancto concéptus est, et prophéta in géntibus, id est non Iudæórum tantum, sed ad géntium quoque salvatiónem missus est.
 
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.