Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (11,29-32)
In illo tempore: Turbis concurréntibus, cœpit Iesus dícere: “Generátio hæc generátio nequam est; signum quærit, et signum non dábitur illi, nisi signum Iónæ. Nam sicut Iónas fuit signum Ninévitis, ita erit et Fílius hóminis generatióni isti. Regína austri surget in iudício cum viris generatiónis huíus et condemnábit illos, quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis, et ecce plus Salomóne hic. Viri Ninévitæ surgent in iudício cum generatióne hac et condemnábunt illam, quia pæniténtiam égerunt ad prædicatiónem Iónæ, et ecce plus Ióna hic.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel