Die 21 octobris
1. Nicomedíæ in Bithynia, sanctórum Dásii, Zótici et Caii, qui, doméstici Diocletiáni, incéndii palátii insimuláti, morti tráditi sunt et, alligátis ad collum moláribus, in mare demérsi.
2. Apud Colóniam Agrippínam in Germánia, commemorátio sanctórum vírginum, quæ pro Christo martyrio vitam consummárunt ubi póstea basílica civitátis exstrúcta est in honórem dicáta puéllæ Ursulæ, vírginis innocéntis, quasi príncipis eárum hábitæ.
3. In Cypro ínsula, sancti Hilariónis, abbátis, qui, sancti Antónii vestígiis insístens, primum prope Gazam vitam duxit solitáriam, dein in hac província fundátor atque exémplar eremíticæ conversatiónis éxstitit.
4. Commemorátio sancti Malchi, mónachi, cuius ascésim et illústrem vitam Maronéæ prope Antiochíam in Syria sanctus Hierónymus expósuit.
5. Burdígalæ in Aquitánia, sancti Severíni, epíscopi, quem de pártibus Oriéntis veniéntem sanctus Amándus epíscopus honorífice recépit atque suum vóluit successórem.
6. Apud Laudúnum in Gállia, sanctæ Cilíniæ, matris sanctórum episcopórum Princípii Suessionénsis et Remígii Reménsis.
7. Lugdúni in Gállia, commemorátio sancti Viatóris, lectóris, qui, discípulus et miníster sancti lusti, Lugdunénsis epíscopi, eum secútus est in Ægypti solitúdine et in morte.
8 *. Apud Tréviros in Austrásia, sancti Wendelíni, eremítæ.
9 *. Massíliæ in Província Gálliæ, sancti Maurónti, epíscopi, qui et abbas fuit ecclésiæ Sancti Victóris.
10 *. Cortónæ in Etrúria, beáti Petri Capucci, presbyteri ex Ordine Prædicatórum, qui meditatióne mortis seípsum ad supérna diréxit atque sédula prædicatióne fiddles commónuit, ne in mortem incíderent ætérnam.
11. Seuli in Coréa, sancti Petri Yu Tae-ch'o1, mártyris, qui, trédecim annos natus, in cárcere concaptívos ad supplícia ferénda hortátus est et, vérberum íctibus centénis cæsus, dénique láqueo strangulátus martyrium complévit.
12 *. In vico Be1encito prope Metellínurri in Colúmbia, sanctæ Láuræ a Sancta Catharína Senénsi Montoya y Upeguí, vírginis, quæ ad Evangélium inter pópulos indígenos adhuc Christi fide expértes nuntiándum magno Dei lucro se cóntulit et Congregatiónem Sorórurri Missionariárum Maríæ Immaculátæ et Sanctæ Catharínae Senénsis suscitávit.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Eccli 44,2.13-15)
Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo. Usque in ætérnum manet semen eórum, et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem; sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.