The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 17 : QUOT PSALMI PER EASDEM HORAS CANENDI SUNT
  Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus. Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, 3 hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie eleison et missas. Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et missas. Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum psallantur. Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur. Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae. Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. 10 Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant.
  
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut