Die 23 octobris
1. Sancti Ioánnis de Capestráno, presbyteri ex Ordine Minórum, qui disciplínam regulárem propugnávit et per fere totam Európam ministrávit ad fidem et mores cathólicos firmándos; suárum exhortatiónum precúmque fervóre pópulum fidélium sustentávit atque in libertátem christianórum defendéndam se impéndit. Apud locum Ujlak tandem ad ripam Danúbii in regno Hungáriæ e vita discéssit.
2. Prope Gades in Bætica Hispániæ regióne, sanctórum Servándi et Germáni, mártyrum in persecutióne Diocletiáni imperatóris.
3. In Pérside, sanctórum mártyrum Ioánnis, epíscopi, et lacóbi, presbyteri, qui sub Sápore rege Secúndo in cárcerem coniécti sunt et post annum gládio agónem consummavérunt.
4. Antiochíæ in Syria, sancti Theodoréti, presbyteri et mártyris, qui, ut fertur, ab ímpio luliáno, córriite Oriéntis, corriprehérisus, cum in confessióne Christi persísteret, ad martyrium ductus est.
5. Colóniæ Agrippínæ in Germánia, commemorátio sancti Severíni, epíscopi, ómnibus virtútibus laudábilis.
6 *. Pápiæ in Ligúria, commemorátio sancti Severíni Boétíi, mártyris, qui, sciéntia ac scriptis præclárus, in cárcere deténtus tractátum scripsit de consolatióne philosóphiæ et Deo usque ad mortem a Theodoríco rege inflíctam cum integritáte servívit.
7 *. Syracúsis in Sicília, sancti Ioánnis, epíscopi, cuius sanctus Gregórius papa Magnus laudávit mores, iustítiarri, sapiéntiam, próvidum consílium atque curam rerum Ecclésiæ.
8. Rothómagi in Néustria, sancti Románi, epíscopi, qui, paganórum delúbra, quæ adhuc in civitáte valde frequentabántur, fúnditus evértit, bonos promóvit ad melióra et malos a malis revocáre stúduit.
9. In pago Herbadíllico apud Pictávium in Aquitánia Gálliæ, sancti Benedícti, presbyteri.
10. Constantinópoli, sancti Ignátii, epíscopi, qui, cum Bardam C sarem ob repudiátam uxórem arguísset, ab eo multis iniúriis afféctus est et in exsílium pulsus, sed a sancto Nicoláo papa Primo restitútus, tandem in pace quiévit.
11 *. Rumeséiæ in Anglia, sanctæ Ethelflédæ, quæ, in monastério a patre Ethelwóldo cóndito iam inde ab infántia Deo dicáta est et, abbatíssa effécta, usque ad senéctam óptime rexit.
12 *. Campuliáni in Etrúria, sancti Allúcii, veri pacífici páuperurri ac peregrinórum procuratóris atque captivórum liberatóris.
13 *. Mántuæ in Langobárdia, beáti Ioánnis Boni, eremítæ, qui, iúvenis, matre relícta, artem iaculatóris et histriónis exércens, per várias Itáliæ regiónes errávit, sed quadragínta annos natus, gravi morbo superveniénte, Dómino vovit se mundum desertúrum, ut Christo et Ecclésiæ totum pæniténtia et amóre se daret, atque Congregatiónem fundávit sub Régula sancti Augustíni.
14 *. Medioláni item in Langobárdia, beáti Ioánnis Angeli Porro, presbyteri ex Ordine Servórum Maríæ, qui, prior convéritus, ómnibus diébus festis ad portam ecclésiæ stans ve1 vicos percúrrens púeros congregábat, ut doctrína christiána eos docéret.
15 *. Eboráci in Anglia, beáti Thomæ Thwing, presbyteri et mártyris, qui, coniuratiónis crímine falso insimulátus, de iussu Cároli regis Secúndi láqueo suspénsus et dire disséctus, martyrii palmam consecútus est.
16 *. Valentiánæ in Gállia, beatórum Maríæ Clotíldis Angelæ a Sancto Francísco Bórgia (Clotíldis Ioséphæ) Paillot et quinque sociórum, vírginum et mártyrum, quæ, Deo sacrátæ, témpore gállicæ perturbatiónis in ódium fídei cápite damnátæ, pópulo miránte, pie ad patíbulum accessérunt.
17. In urbe Tho-Dúc in Annámia, sancti Pauli Tong Viet Btlóng, mártyris, qui, miles, sub imperatóre Minh Mąng pro Christo occúbuit.
18 *. Remis in Gállia, beáti Arnóldi (luliáni Nicolái) Rèche, fratris Scholárum Christianárum, qui, Spirítui Sancto in ómnibus dócilis, iuvénibus summo stúdio cavit, semper in magístri múnere exercéndo et in oratióne assíduus.
19 *. Apud Civitátem Regálem in Hispánia, beatórum mártyrum Hildephónsi García et lustiniáni Cuesta, presbyterórum, atque Euphrásii de Celis, Honoríni Carracedo, Thomæ Cuartero et Ioséphi Maríæ Cuartero, religiosórum, e Congregatióne Passiónis, qui, persecutióne religiósa sæviénte, pro Christo et Ecclésia plumbis interfécti sunt.
20 *. In loco El Paler nuncupáto prope Valéntiam item in Hispánia, beáti Leonárdi Olivera Buera, presbyteri et mártyris, qui, témpore eiúsdem persecutiónis religiósæ, passiónem Christi æmulans, præmium ætérnum cónsequi méritus est.
Quarum nomina: beatæ Maria Scholastica losepha a Sancto lacobo (Maria Margarita losepha) Leroux et Maria Cordula Iosepha a Sancto Dominico (loanna Ludovica) Barre, ex Ordine Ursulinarum; losephina (Anna losepha) Leroux, ex Ordine Clarissarum; Maria FranciSCa (Maria Lievina) Lacroix et Anna Maria (Maria Augustina) Erraux, ex Ordine Brigittinarum.
21 *. In óppido Benimaclet item in pago Valentíno Hispániæ, beatórum Ambrósii Leónis (Petri) Lorente Vicente, Floréntii Martíni (Alvári) Ibáñez Lázaro et Honoráti (Andréæ) Zorraquino Herrero, religiosórum ex Institúto Fratrum Scholárum Christianárum et mártyrum, qui in eádem tempestáte sánguinem pro Christo effudérunt.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (1Thess 2, 9-12)
Mémores estis, fratres, labóris nostri et fatigatiónis; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis evangélium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus; sicut scitis quáliter unumquémque vestrum, tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et glóriam.
For you remember, brethren, our labour and toil: working night and day, lest we should be chargeable to any of you, we preached among you the gospel of God. You are witnesses, and God also, how holily, and justly, and without blame, we have been to you that have believed: As you know in what manner, entreating and comforting you, (as a father doth his children,) We testified to every one of you, that you would walk worthy of God, who hath called you unto his kingdom and glory.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.