Sabbato 25 Octobris 2025, Hebdomada XXIX per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EoActivevel: Beatæ Mariæ Virginis in Sabbato
   Caput 18 : QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT (d)
   
   Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.
   
   
   
   
   
   
   

Retour en haut