The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 42 - UT POST CONPLETORIUM NEMO LOQUATUR
  Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii : si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod ædificet audientes, non autem Eptaticum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur. Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in adsignato sibi commisso fuit occupatus, omnes ergo in unum positi conpleant et, exeuntes a conpletoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid quod si inventus fuerit quisquam prævaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictæ subiaceat excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.
  
   
   
   
   
Retour en haut