v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Læti coléntes fámulum
Christi fidélis ássecla,
Tibi se vovit súbditum
Tibi placére géstiit
His caritátis vínculis
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Ant. 1. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 1. He who humbles himself like a little child is greater in the kingdom of heaven.
Psalmus 130 (131)
Psalm 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Childlike trust in the Lord
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).
Learn from Me that I am gentle and humble of heart (Mt 11:29).
Dómine, non est exaltátum cor meum, * neque eláti sunt óculi mei,
O Lord, my heart is not exalted: nor are my eyes lofty.
neque ambulávi in magnis, * neque in mirabílibus super me.
Neither have I walked in great matters, nor in wonderful things above me.
Vere pacátam et quiétam * feci ánimam meam;
If I was not humbly minded, but exalted my soul:
sicut ablactátus in sinu matris suæ, * sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
As a child that is weaned is towards his mother, so reward in my soul.
Speret Israel in Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Let Israel hope in the Lord, from henceforth now and for ever.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. He who humbles himself like a little child is greater in the kingdom of heaven.
Ant. 2. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 2. My God, in the simplicity of my heart, I joyfully offered myself completely.
Psalmus 131 (132)
Psalm 131 (132)
Divina promissa domui David data
Divine promise given to the house of David.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).
The Lord God gave David his father's throne (Lk 1:32).
I
I
Meménto, Dómine, David * et omnis mansuetúdinis eius,
Keep in remembrance, O Lord, David, and all his meekness,
quia iurávit Dómino, * votum vovit Poténti Iacob:
for he swore this oath unto the Lord, this vow unto the Mighty One of Jacob:
Non introíbo in tabernáculum domus meæ, * non ascéndam in lectum strati mei,
"I will not enter the tent where I dwell, nor will I climb on the bed where I rest;
non dabo somnum óculis meis * et palpebris meis dormitatiónem,
I will not give sleep to my eyes, nor drowsiness to my eyelids,
donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Poténti Iacob.
until such time as I have found a place for the Lord, a dwelling place for the Mighty One of Jacob. »
Ecce audívimus eam esse in Ephratha, * invénimus eam in campis Iaar.
Behold, we heard, that [the ark] is in Ephrata; we found it in the fields of Jaar.
Ingrediámur in tabernáculum eius, * adorémus ad scabéllum pedum eius. -
Let us go to His tent, let us worship the stool of His feet.
Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca fortitúdinis tuæ.
Arise, Lord, in Thy rest, Thou and the ark of Thy majesty!
Sacerdótes tui induántur iustítiam, * et sancti tui exsúltent.
Let thy priests be clothed with righteousness, and let thy saints shout for joy.
Propter David servum tuum * non avértas féáciem christi tui.
For David's sake, thy servant, do not reject the face of him whom thou hast anointed.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. My God, in the simplicity of my heart, I joyfully offered myself completely.
Ant. 3. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
Ant. 3. The Lord David has sworn in truth; He hath established His kingdom forevermore.
II
II
Iurávit Dóminus David veritátem * et non recédet ab ea:
The Lord swore the truth to David, and He shall not depart from it:
«De fructu ventris tui * ponam super sedem tuam.
I will set up on thy throne the fruit of thy womb.
Si custodíerint fílii tui testaméntum meum * et testimónia mea, quæ docébo eos,
If thy children keep My covenant and the precepts that I will teach them,
fílii eórum usque in sæculum * sedébunt super sedem tuam».
and their sons will sit on thy throne forevermore.
Quóniam elégit Dóminus Sion, * desiderávit eam in habitatiónem sibi:
For the Lord has chosen Zion; He chose her for His home.
«Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; * hic habitábo, quóniam desiderávi eam.
This is the place of My rest forevermore; I will dwell there, for I have desired it.
Cibária eius benedícens benedícam, * páuperes eius saturábo pánibus.
By blessing I will bless his provisions; I will fill his poor with bread.
Sacerdótes eius índuam salutári, * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
I will clothe his priests with salvation, and his saints will rejoice with exultation.
Illic germináre fáciam cornu David, * parábo lucérnam christo meo.
There I will cause the power of David to sprout; I will prepare a lamp for him whom I have anointed.
Inimícos eius índuam confusióne, * super ipsum autem efflorébit diadéma eius».
I will put His enemies to shame; but My Holiness will bloom his diadem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
Ant. The Lord David has sworn in truth; He hath established His kingdom forevermore.
In primo nocturno, anno II
De libro Génesis
Recordátus Deus Nœ cunctorúmque animántium et ómnium iumentórum quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ. Et clausi sunt fontes abýssi et cataráctæ cæli, et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. Reversæque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. Requievítque arca mense séptimo, décima séptima die mensis, super montes Ararat. At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem; décimo enim mense, prima die mensis, apparuérunt cacúmina móntium. Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Nœ fenéstram arcæ quam fécerat, dimísit corvum; qui egrediebátur éxiens et rédiens, donec siccaréntur aquæ super terram.
Emísit quoque colúmbam a se, ut vidéret si iam cessássent aquæ super fáciem terræ. Quæ, cum non invenísset ubi requiésceret pes eius, revérsa est ad eum in arcam; aquæ enim erant super univérsam terram. Extendítque manum et apprehénsam íntulit in arcam. Exspectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca. At illa venit ad eum ad vésperam portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo. Intelléxit ergo Nœ quod cessássent aquæ super terram. Exspectavítque nihilóminus septem álios dies; et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum.
Egréssus est ergo Nœ et fílii eius, uxor illíus et uxóres filiórum eius cum eo. Sed et ómnia animántia, iuménta, volatília et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum egréssa sunt de arca. Ædificávit autem Nœ altáre Dómino; et tollens de cunctis pecóribus mundis et volúcribus mundis óbtulit holocáusta super altáre. Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis et locútus est Dóminus ad cor suum: " Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines, quia cogitátio humáni cordis in malum prona est ab adulescéntia sua. Non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem, sicut feci. Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, dies et nox non requiéscent. "
r. Locútus est Dóminus ad Nœ, dicens: Egrédere de arca, tu et * Uxor tua, et fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. v. Benedixítque eis, dicens: Créscite et multiplicámini et repléte terram. * Uxor tua. v. Glória Patri. * Uxor tua.
In secundo nocturno, anno II
Ex Institutiónibus Ioánnis Cassini abbátis (Lib. 5, 4: SC 109, 194-196)
Vetus est beáti Antónii admirabilísque senténtia, mónachum, qui post cœnobiále propósitum fastígia nítitur sublimióris perfectiónis attíngere et, apprehénso discretiónis exámine, próprio iam potens est stare iudício atque ad arcem anachoréseos perveníre, mínime debére ab uno quamvis summo univérsa génera virtútum expétere. Alius enim sciéntiæ flóribus exornátur, alter discretiónis ratióne robústius communítur, alter patiéntiæ gravitáte fundátur, álius humilitátis, álius continéntiæ virtúte præfértur, álius simplicitátis grátia decorátur, hic magnanimitátis, ille misericórdiæ, iste vigiliárum, hic taciturnitátis, iste labóris stúdio supérvenit céteros.
Et idcírco mónachum spiritália mella cóndere cupiéntem velut apem prudentíssimam debére unamquámque virtútem ab his qui eam familiárius póssident defloráre et in sui péctoris vase diligénter recóndere nec quid minus áliquis hábeat discútere, sed hoc tantum quid virtútis possídeat contemplári studioséque decérpere - cunctas namque si ab uno vólumus mutuári, aut diffícile aut certe numquam idónea ad imitándum nobis exémpla póterunt repperíri -, quia, licet necdum Christum ómnia factum secúndum Apóstolum videámus in ómnibus, tamen hoc modo póssumus eum, id est per partes in ómnibus inveníre. De ipso enim dícitur: Qui factus est nobis ex Deo sapiéntia, iustítia, sánctitas et redémptio.
Dum ergo in álio sapiéntia, in álio iustítia, in álio sánctitas, in álio mansuetúdo, in álio cástitas, in álio humílitas repperítur, membrátim Christus per unumquémque nunc sanctórum divísus est. Concurréntibus vero univérsis in unitátem fídei ac virtútis rédditur in virum perféctum, plenitúdinem sui córporis in singulórum membrórum compáge ac proprietáte perfíciens. Donec ergo véniat illud tempus quo sit Deus ómnia in ómnibus, in præsénti potest hoc quo díximus modo, id est per partes virtútum esse in ómnibus Deus, licet nondum plenitúdine eárum ómnia sit in ómnibus, quia licet unus religiónis nostræ sit finis, professiónes tamen divérsæ quibus ad Deum ténditur.
r. Beátus vir, qui suffert tentatiónem, quia, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, * Quam repromísit Deus diligéntibus se. v. Hic accípiet benedictiónem a Dómino et misericórdiam; * Quam. v. Glória Patri. * Quam.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.