The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (19,16-26)
   
   In illo tempore: Ecce unus accédens ait ad Iesum: “Magíster, quid boni fáciam, ut hábeam vitam ætérnam?” Qui dixit ei: “Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta.” Dicit illi: “Quæ?” Iésus autem dixit: “Non homicídium fácies, non adulterábis, non fácies furtum, non falsum testimónium dices, honóra patrem et matrem et díliges próximum tuum sicut teípsum.” Dicit illi aduléscens: “Ómnia hæc custodívi. Quid adhuc mihi deest?” Ait illi Iésus: “Si vis perféctus esse, vade, vende, quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; et veni, séquere me.” Cum audísset autem aduléscens verbum, ábiit tristis; erat enim habens multas possessiónes. Iésus autem dixit discípulis suis: “Amen dico vobis: Dives diffícile intrábit in regnum cælórum. Et íterum dico vobis: Facílius est cámelum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum Dei.” Audítis autem his, discípuli mirabántur valde dicéntes: “Quis ergo póterit salvus esse?” Aspíciens autem Iésus dixit illis: “Apud hómines hoc impossíbile est, apud Deum autem ómnia possibília sunt.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut