v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
Ant. 1. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 1. May my soul bless the Lord, and forget none of His benefits.
Psalmus 102 (103)
Psalm 102 (103)
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I
I
Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
My soul, bless the Lord, and may all that is within me bless His holy Name.
Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
My soul, bless the Lord, and never forget all His blessings.
Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, * qui sanat omnes infirmitátes tuas;
It is He who forgives all thy iniquities, and heals all thy diseases.
qui rédimit de intéritu vitam tuam, * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
It is He who redeems thy life from death, who crowns thou with mercy and graces.
qui replet in bonis ætátem tuam: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
It is He who fulfills thy desires by showering thou with goods; thy youth will be renewed like that of the eagle.
Fáciens iustítias Dóminus * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
The Lord has mercy, and He doth justice to all those who suffer violence (an injustice).
Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israel adinventiónes suas.
He made known His ways to Moses, His will unto the children of Israel.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. May my soul bless the Lord, and forget none of His benefits.
Ant. 2. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 2. As a father has compassion on his children, so the Lord has compassion on those who fear Him.
II
II
Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ.
The Lord is compassionate and merciful, patient and most merciful.
Non in perpétuum conténdet, * neque in ætérnum irascétur.
He shall not be perpetually angry, and will not threaten endlessly.
Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
He hath not dealt with us according to our sins, nor has He punished us according to our iniquities.
Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, * præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
For as much as heaven is exalted above the earth, so much has He established His mercy on those who fear Him.
quantum distat ortus ab occidénte, * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
As far as the east is from the west, so much has He removed our iniquities from us.
Quómodo miserétur pater filiórum, * misértus est Dóminus timéntibus se.
As a father has compassion on His children, so the Lord has compassion on those who fear Him.
Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, * recordátus est quóniam pulvis sumus.
For He Himself knows what we are made of; He remembered that we are naught but dust.
Homo sicut fenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorébit.
The days of man pass like grass; it will bloom like the flower of the field.
Spirat ventus in illum, et non subsístet, * et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Let a breath pass over it), and it is no more, and the place it occupied no longer recognizes it.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. As a father has compassion on his children, so the Lord has compassion on those who fear Him.
Ant. 3. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Ant. 3. Bless the Lord, all His works.
III
III
Misericórdia autem Dómini ab ætérno † et usque in ætérnum super timéntes eum; * et iustítia illíus in fílios filiórum,
But the Lord's mercy extends from eternity to eternity upon those who fear Him. And His righteousness is poured out on the sons of the sons
in eos, qui servant testaméntum eius * et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
of those who keep His covenant, and keep in remembrance His commandments, to fulfill them.
Dóminus in cælo parávit sedem suam, * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
The Lord has prepared His throne in heaven, and all things will be subject to His dominion.
Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, † poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus * in audiéndo vocem sermónum eius.
Bless the Lord, all of thee, His angels, who are mighty and mighty in strength; who carry out His word, in obedience unto the voice of His commands.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
Bless the Lord, all of thee, His armies; thou, His ministers, who do His will.
Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, † in omni loco dominatiónis eius. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
Bless the Lord, all of thee, His works, in all the places of His dominion. My soul, bless the Lord.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Ant. Bless the Lord, all His works.
In primo nocturno, utroque anno
De libro Isaíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus: Clama fórtiter, ne cesses; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens quæ iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit. Rogant me iudícia iustítiæ, appropinquáre Deum volunt. " Quare ieiunávimus et non aspexísti, humiliávimus ánimam nostram et nescísti? " Ecce in die ieiúnii vestri ágitis negótia et omnes operários vestros opprímitis. Ecce ad lites et contentiónes ieiunátis et percútitis pugno ímpie. Nolíte ieiunáre sicut hódie ut audiátur in excélso clamor vester.
Numquid tale est ieiúnium quod elégi, dies quo homo afflígit ánimam suam? Numquid contorquére quasi iuncum caput suum et saccum et cínerem stérnere? Numquid istud vocábis ieiúnium et diem acceptábilem Dómino? Nonne hoc est ieiúnium quod elégi: dissólvere víncula iníqua, sólvere funes iugi, dimíttere eos qui confrácti sunt líberos, et omne iugum dirúmpere? Nonne frángere esuriénti panem tuum, et egénos, vagos indúcere in domum? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et sanátio tua cítius oriétur; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis et Dóminus exáudiet, clamábis et dicet: " Ecce adsum. "
Si abstúleris de médio tui iugum et desíeris exténdere dígitum et loqui iniquitátem; si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et calígo tua erit sicut merídies. Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum cuius non defícient aquæ. Et reædificábit gens tua ruínas antíquas; fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis restitútor ruinárum, instaurátor viárum ut habiténtur.
r. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam; * Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua. v. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. * Tunc erúmpet. v. Glória Patri. * Tunc erúmpet.
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 205, 1: PL 38, 1039-1040)
Observatiónem Quadragésimæ sollémni réditu præsentátam, hodiérno die ingrédimur: quo vobis sollémniter étiam exhortátio nostra debétur; ut Dei sermo per nostrum offícium ministrátus, ieiunatúros córpore, pascat in corde; ac sic intérior homo cibo suo reféctus, exterióris castigatiónem possit ágere, et robústius sustinére. Cóngruit enim nostræ devotióni ut qui Dómini crucifíxi passiónem iam propinquántem celebratúri sumus, reprimendárum carnálium voluptátum crucem nobis ipsi étiam faciámus, sicut dicit Apóstolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixérunt cum passiónibus et concupiscéntiis.
In hac quidem cruce, per totam istam vitam quæ in médiis tentatiónibus dúcitur, perpétuo debet pendére christiánus. Non enim est in hac vita tempus evelléndi clavos de quibus in psalmo dícitur: Confíge clavis a tímore tuo carnes meas. Carnes sunt carnáles concupiscéntiæ; clavi sunt præcépta iustítiæ: his illas timor Dómini confígit, qui nos illi acceptábilem hóstiam crucifígit. Unde item dicit Apóstolus: Obsecro ítaque vos, fratres, per miseratiónem Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivam, sanctam, Deo placéntem. Crux ergo ista in qua Dei servus non solum non confúnditur, sed étiam gloriátur dicens: Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo: crux, inquam, ista non quadragínta diérum est, sed totíus huius vitæ.
Unde et Móyses et Elías et ipse Dóminus quadragínta diébus ieiunavérunt: ut insinuarétur nobis et in Móyse et in Elía et in ipso Christo, hoc est in Lege et prophétis et in ipso Evangélio, id nobíscum agi ne conformémur et hæreámus huic sæculo, sed crucifigámus hóminem véterem. Sic semper hic vive, christiáne: si terréno limo gressus non vis immérgere, noli de ista cruce descéndere. Si autem hoc faciéndum est per totam vitam, quanto magis per istos Quadragésimæ dies quibus non solum ágitur, verum étiam significátur hæc vita?
r. Qui cognóscis ómnium occúlta, a delícto meo munda me; * Tempus mihi concéde ut repænitens clamem: Peccávi, miserére mei, Deus. v. Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. * Tempus. v. Glória Patri. * Tempus.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, † ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, * continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum.
Grant us, Lord, to enter by holy fasts into the ranks of the Christian militia, so that, having to contend with evil spirits, we may be provided with the help that abstinence procures.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.