The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 32 -DE FERRAMENTIS VEL REBUS MONASTERII
  Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus prævideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa adsignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; si non emendaverit, disciplinæ regulari subiaceat.
  
   
   
   
   
   
Retour en haut