The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangéiii secúndum Matthǽum (18,21-35)
   
   In illo tempore: Accédens Petrus dixit Iesu: “Dómine, quótiens peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? Usque sépties?” Dicit illi Iésus: “Non dico tibi usque sépties sed usque septuágies sépties. Ídeo assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat decem mília talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, iússit eum dóminus venúmdari et uxórem et fílios et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens ígitur servus ille adorábat eum dicens: ‘Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi.’ Misértus autem dóminus servi illíus dimísit eum et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários, et tenens suffocábat eum dicens: ‘Rédde, quod debes!’ Prócidens ígitur consérvus eíus rogábat eum dicens: ‘Patiéntiam habe in me, et reddam tibi.’ Ille autem nóluit, sed ábiit et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi eíus, quæ fiébant, contristáti sunt valde et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia, quæ facta erant. Tunc vocávit illum dóminus suus et ait illi: ‘Sérve nequam, omne débitum illud dimísi tibi, quóniam rogásti me; non opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum?’ Et irátus dóminus eíus trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut