The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 39 - DE MENSURA CIBUS
  Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextæ quam nonæ, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus, ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii et cenæ : quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis. Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remota præ omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, sicut ait Dominus noster : Videte ne graventur corda vestra crapula. Pueris vero minori ætate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate. Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, præter omnino debiles ægrotos.
  
   
   
   
   
   
Retour en haut