Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (5,17-30)
In illo tempore: Respóndit Iesus Iudæis: “Páter meus usque modo operátur, et ego óperor.” Proptérea ergo magis quærébant eum Iudǽi interfícere, quia non solum solvébat sábbatum, sed et Patrem suum dicébat Deum, æquálem se fáciens Deo. Respóndit ítaque Iésus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Fílius a se fácere quidquam, nisi quod víderit Patrem faciéntem; quæcúmque enim ille fáciat, hæc et Fílius simíliter facit. Pater enim díligit Fílium et ómnia demónstrat ei, quæ ipse facit, et maióra his demonstrábit ei ópera, ut vos mirémini. Sicut enim Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius, quos vult, vivíficat. Neque enim Pater iúdicat quemquam, sed iudícium omne dedit Fílio, ut omnes honoríficent Fílium, sicut honoríficant Patrem. Qui non honoríficat Fílium, non honoríficat Patrem, qui misit illum. Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam ætérnam et in iudícium non venit, sed tránsiit a morte in vitam. Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei et, qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio vitam habére in semetípso; et potestátem dedit ei iudícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem eíus; et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ, qui vero mala égerunt, in resurrectiónem iudícii. Non possum ego a meípso fácere quidquam; sicut áudio, iúdico, et iudícium meum iústum est, quia non quæro voluntátem meam, sed voluntátem eíus, qui misit me.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel