The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 49 - DE QUADRAGESIMÆ OBSERVATIONE
  Licet omni tempore vita monachi quadragesimæ debet observationem habere, tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimæ omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus, lectioni et conpunctioni cordis atque abstinentiæ operam damus. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostræ, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet. Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum eius fiat oratione et voluntate, quia quod sine permissione patris spiritalis fit, præsumptioni deputabitur et vanæ gloriæ, non mercedi. Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.
  
   
   
   
   
   
   
Retour en haut