The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 70 - UT NON PRÆSUMAT PASSIM ALIQUIS CÆDERE
  Vitetur in monasterio omnis præsumptionis occasio; atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut cædere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. Infantum vero usque quindecim annorum ætates disciplinæ diligentia ab omnibus et custodia sit; sed et hoc cum omni mensura et ratione. Nam in fortiori ætate qui præsumit aliquatenus sine præcepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinæ regulari subiaceat, quia scriptum est : Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
  
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut